Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Moritur dominus Tancredus, relicto principatu Rogero, Ricardi filio.

Per idem tempus, dominus Tancredus, illustris memoriae et piae in Domino recordationis, cujus eleemosynas et pietatis opera, in perpetuum enarrabit omnis ecclesia sanctorum, lethale debitum persolvit. Hic dum in supremae lecto aegritudinis decubaret, circa se in sui obsequio adolescentem Pontium, domini Bertrami comitis Tripolitani filium habebat; vidensque sibi mortis imminere diem, uxore sua coram se posita, Caecilia, quae, ut superius praemisimus, domini Philippi Francorum regis filia erat, et praedicto juvene, consuluisse dicitur ambobus, ut post ejus obitum jure convenirent maritali. Factumque est ita, ut post ejus ex hac luce decessum, mortuo etiam domino Bertramo comite Tripolitano, ejusdem patre, praedictus Pontius, eamdem dominam, praedicti domini Tancredi viduam, uxorem duxerit. Successit autem ei in eodem principatu, de ejus supremo judicio, quidam ejus consanguineus, Rogerius Richardi filius, ea conditione, ut quandocunque dominus Boamundus junior, domini Boamundi senioris filius, Antiochiam cum suis pertinentiis, quasi haereditatem propriam reposceret, eam sibi sine molestia et contradictione restitueret. Sepultus est autem idem vir illustris, in porticu ecclesiae Principis apostolorum, anno ab Incarnatione Domini 1112.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License