Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. In regione Edessana fames oritur valida. Balduinus Joscelinum consanguineum suum capit, et ab universa regione violenter exire compellit.

Accidit autem illis diebus quod in finibus Edessanis suborta est fames validissima, tum propter terrae et aeris intemperiem; tum quia in medio hostium regio illa sita erat et inimicis undique vallata; nec locorum incolae hostilitatis metu liberam agriculturae poterant operam dare, ita, quod cives illius urbis simul et suburbani nihilominus hordeaceum panem, et etiam glande mistum, edere prae inopia cogerentur. Terra autem domini Joscelini in tuto cis Euphratem collocata, frugibus et alimentorum copia plenius abundabat. Verum, licet ita bonis omnibus afflueret ejus provincia, praedictus Joscelinus, in hac parte minus sapiens, et ingrato similis, domino et consanguineo suo, qui ei haec eadem universa contulerat, de sua plenitudine et ubertate stupenda nihil omnino porrigebat, licet dominum comitem suosque extremam pati non dubitaret inopiam. Factum est autem ut pro quibusdam negotiis dominus comes Balduinus ad dominum Rogerum, filium Richardi Antiochenorum principem, cui etiam quamdam sororem suam in uxorem contulerat, nuntios destinaret. Hi abeuntes, Euphrate transito, per terram domini Joscelini iter habentes, euntes redeuntesque ab eo sunt satis hospitaliter et humane tractati. Tandem, sicut mos est imprudentibus, quidam de familia domini Joscelini, nuntios domini comitis verbis lacessentes, exprobrare coeperunt domini comitis paupertatem; domini vero sui immensas e converso extollere copias; frumenti, vini et olei, et alimentorum redundantiam, auri argentique immensa pondera; militum peditumque numerositatem, adjicientes etiam, sicut lingua pruriens, incaute plerumque loquitur, quod non erat comes illi regioni, cui praeerat, commodus: consultius faceret, si comitatum suum domino Joscelino venderet; et, recepta innumera pecunia, remearet in Franciam. Quae verba in pectus nuntiorum (etsi dissimulare viderentur) altius descenderunt; et, licet a levibus personis essent dicta, tamen domini mentem redolere videbantur; sumptaque licentia, ad dominum comitem redierunt. Quo pervenientes, omnia quae in via acciderant, simul et verba, quae in domo domini Joscelini audierant, ordine pandunt. Quibus auditis, iratus dominus comes et multo libramine ponderans apud se verba quae audierat, intellexit quod a domino Joscelino haec omnia ortum habuerant; et indignatus plurimum quod ille, cui tantas contulerat copias cum de sua opulentia merito teneretur suam relevare inopiam, contra bonos mores paupertatem, tanquam vitium, exprobraret: in quam tamen non levibus actibus, sed necessitate descenderat inevitabili; sibique id ipsum unde ille gloriabatur, liberaliter detraxerat, ut in eum conferret; coepit aestuare indignatione plenus. Simulat ergo aegritudinem, et lecto decubans, mandat domino Joscelino, ut absque mora ad se venire properet: quo comperto, festinat dominus Joscelinus, nihil veritus, in nullo viam habens suspectam; tandem Edessam perveniens, invenit comitem in praesidio civitatis, et in ea ejus parte, quae Rangulath dicitur, in interiore conclavi decubantem: ad quem ingrediens, depenso debitae salutationis affatu, quaesivit a domino comite, quomodo ei esset? Cui ille respondit: Multo melius, per gratiam Dei, quam tu velis. Et iterum verbum continuans, intulit: Josceline, habesne aliquid, quod ego tibi non dederim? Cui ille: Domine, nihil.—Unde est ergo quod ingratus et meorum beneficiorum immemor, de meo superabundans et dilatatus, et mihi benefactori tuo indigenti, non ex temeritate, sed ex causa, quam nullus sapiens, nullus peritus declinare posset (quia non est consilium contra Dominum) non compateris? portionem ejus quod totum dedi, non retribuis? insuper et tenuitatem divinitus collatam, quasi pro vitio exprobras et pro crimine objicis? Sumne ego tam inutilis, ut vendam tibi quod mihi contulit Dominus, et fugiam, ut dicis? Resigna quod dedi, et redde universa quae tibi contuli, quia indignum te fecisti. His verbis dictis, praecepit eum captum vinculis mancipari, afflixitque eum mirabiliter et miserabiliter, non minus et multimodis quaestionibus et tormentis: quousque adjurata universa regione, cuncta quae ab eodem comite dono susceperat, resignaret. Exiens ergo de finibus illis, bonis omnibus spoliatus, ad dominum Balduinum Hierosolymorum regem primum accessit, cunctisque quae ei acciderant ordine manifestatis, propositum aperit, quod in patriam redire proposuerat. Quo audito, dominus rex videns eum regno maxime necessarium, dedit ei urbem Tiberiadensem cum finibus suis jure perpetuo possidendam, ut tanti viri solatio se muniret. Quam urbem strenue et prudenter cum omnibus suis pertinentiis, quandiu in ea mansit, rexisse et fini ampliasse dicitur praestantissime; cumque adhuc Tyrus ab infidelibus detineretur, exemplo praedecessoris sui, multas ejus civibus dicitur intulisse molestias. Et, licet aliquantulum montibus interpositis ab eis videretur esse remotior; saepe tamen eorum fines ingrediebatur, eis damna collaturus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License