Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Terrae motus ingens partes concutit Antiochenas. Borsequinus quoque, Turcorum satrapa potentissimus, in eadem desaevit regione.

Anno ab Incarnatione Domini 1114, tantus universam Syriam terrae motus concussit, ut multas urbes et oppida infinita dirueret funditus; maxime autem circa Ciliciam, Isauriam et Coelesyriam. Nam in Cilicia Mamistram cum multis oppidis solotenus prostravit; Maresiam quoque dejecit cum suburbanis suis, ita ut quorumdam vix etiam exstarent vestigia: quatiebantur turres et moenia, majoribusque aedificiis periculosius ruentibus, fiebat populorum strages infinita; et civitates amplissimae quasi agger lapidum constitutae, tumulus erant oppressorum, et contritis habitatoribus vicem praestabant sepulcri. Fugiebat plebs mente consternata habitationem urbium, domiciliorum ruinam formidantes; et dum sub dio requiem invenire sperant, timore concussi, somnos interrumpunt, oppressiones quas vigilantes timuerant, in somnis perpessi Nec erat hoc, tam ingens, in una tantum regione, periculum; sed usque ad extremos Orientis fines, haec pestis late se diffuderat.

Anno quoque sequenti, juxta morem solitum, Bursequinus, Turcorum potentissimus, congregata gentis ejusdem multitudine infinita, regioni Antiochenae hostiliter se infudit, pertransiensque totam illam provinciam, inter Halapiam et Damascum castrametatus est, exspectans ut, opportunitate concessa, inde in partes nostras has vel illas irruptiones moliretur. Porro Doldequinus Damascenorum rex, illorum expeditiones habens nimis suspectas: timensque ne magis ea intentione illuc convenissent, ut sibi et regno suo detrimenta molirentur, quam ut contra Christianos quorum vires saepius erant experti, dimicaturi advenissent; factus est sollicitus. Imputabatur enim ei mors praedicti nobilis viri, qui apud Damascum fuerat interemptus, quasi de ejus conscientia talis illius interitus processisset. Audito ergo Turcorum adventu et eorum intentione plenius cognita, missis legationibus cum ingenti munerum magnificentia tam ad dominum regem quam ad dominum principem Antiochenum, pacem petit ad certum tempus et implorat; juramenta praestans et obsides, quod toto concessi temporis foedere, Christianis tam ex regno quam ex principatu fidelem debeat societatem observare. Interea princeps Antiochenus videns eos suis partibus viciniores; et quorumdam edoctus relatione, quod in terram suam impetus molirentur, dominum regem in sui subsidium evocat; Doldequinum quoque nihilominus jure foederis obligatum, ut cum suis adesse procuret copiis, invitat. Rex autem pro salute regionis sollicitus plurimum, congregata militia et honesto stipatus comitatu, illuc impiger contendit: assumptoque secum Tripolitano comite Pontio, intra paucos dies ad eum locum, ubi dominus princeps suas collegerat copias, pervenit. Porro Doldequinus, sicut et vicinior erat, ita et domini regis praevenerat exercitum, nostrorum castris tanquam socius se adjungens. Collectis ergo omnibus in unum copiis, ante urbem Caesaream, ubi hostes adesse prius audierant, unanimiter constituerunt: quo hostibus cognito, videntes quod nisi cum gravi periculo non possent nostros sustinere, simulant recessum, tanquam de caetero non redituri. Unde nostri ab invicem separati, reversi sunt ad propria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License