Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Ascalonitae urbem Joppensem obsident; sed regis adventum formidantes, infecto negotio recedunt ad propria.

Interea, dum rex ita circa partes Antiochenas detineretur occupatus, Ascalonitae ea freti fiducia quod rex absens erat secumque majores regni vires contraxerat, sumpta opportunitate ex tempore, urbem Joppensem obsident. Modico siquidem ante tempore, septuaginta navium classis in eorum subsidium ex Aegypto ascenderat, quam ante se praeire, et Joppensium littus occupare praecipiunt; ipsi vero subsecuti in multis millibus, erectis vexillis, subito ante urbem constiterunt. Qui vero in classe erant, cognito suorum per terras adventu, e navibus certatim prosiliunt, civitatem quominus impugnaturi. Sic ergo dispositis in gyrum ordinibus, urbem ex omni parte ambiunt et signo dato impugnant, undique instantes animosius. Cives autem, etsi pauci essent numero et viribus longe impares, pro uxoribus et liberis, pro libertate et patria, pro qua quivis egregius honestum mori reputat, resistunt viriliter; turresque ac moenia pro viribus communientes, arcubus et balistis, jactu quoque pugillarium lapidum hostes a se propellunt longius, nec ad murum patiuntur accedere. Contigit autem Ascalonitis longe secus a spe quam conceperant; nam, urbem arbitrantes vacuam reperire, scalas fabricaverant et altitudine et numero sufficientes, per quas statim sine contradictore intra moenia irrumpere posse non diffidebant. Resistentibus igitur viriliter obsessis, non dabatur eis scalas moenibus applicare; quibus vix licitum erat ad eos, qui in turribus erant, aliquid jaculari. Tantam enim civibus Dominus contulerat gratiam, ut circumstantem multitudinem, divino freti auxilio, non formidarent. Erant autem portae civitatis ligneae, nullum ex aere vel ferro habentes operimentum. Has ignem artificiose contorquendo ex parte combusserunt; non tamen eatenus ut per eas major vis civibus, aut major inferri posset molestia. Videntes ergo post dies aliquot Ascalonitae quod non proficerent, timentesque ne regionis populus ad obsessorum conveniret subsidium, soluta obsidione, domum reversi sunt. Classis vero secundis usa flatibus, in portum Tyrensium se recepit. Evoluto autem decem dierum spatio, tentare volentes utrum Joppitas incautos aliquando reperire possent, Ascalona secretius egressi, congregata suorum ingenti multitudine, subito et sine strepitu, iterato ante Joppen astiterunt. Cives autem, in talibus assueti, semper erant in excubiis, continuas noctibus per successiones agentes vigilias, ut semper ad resistendum invenirentur parati. Videntes ergo hostium reversas legiones et bella sibi recidiva parari, certatim turres conscendunt et moenia; tantoque acrius contendunt resistere, quanto vires hostium minores conspiciunt et numerum vident imminutum. Nam, classem quae alia vice multa civibus intulerat discrimina, abesse conspiciunt, non facile redituram. Augebat et nihilominus obsessorum fiduciam, quod rex in proximo dicebatur venturus. Unde facti animosiores et resistentes confidentius, variis casibus, multos de hostium exercitu protervius instantes peremerunt. Cum ergo quasi per septem horas continuas urbem impugnassent, videntes quod inutiliter consumerent operam, revocatis agminibus hostes Ascalonam reversi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License