Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Borsequinus iterum Antiochenorum vexat fines; sed occurrente sibi principe Rogero cum suis auxiliis, confusus in fugam vertitur, legionibus dissolutis.

Dum igitur haec in regno geruntur, Bursequinus, de quo superius diximus, qui ad adventum domini regis et aliorum nobilium qui contra eum convenerant, fugam et discessum a partibus Antiochenis simulaverat, videns quod rex et princeps Antiochenus, Doldequinus quoque discesserant abinvicem, et curis tracti domesticis redierant ad propria, arbitratus quod non facile denuo possent convenire, rursum partes infestat Antiochenas; et percurrens regionem universam, villas incendit, concremat suburbana; et quidquid extra munita praesidia reperire poterant, sibi dabant in direptionem et praedam: divisis etiam catervatim agminibus ad varias dirigebant partes, ut stragem passim operarentur, et incautis occurrentes, sive per agros, sive iter agentes, aut captivos secum traherent, aut gladiis obtruncarent. Nec solum villas absque muro suis effringebant irruptionibus, verum etiam et murata municipia violenter occupabant. Marram siquidem et Cafardam, comprehensis intus habitatoribus, partim peremptis gladio, partim compedibus mancipatis, ad solum usque dejecerant; et obtinentes regionem totam, undique praedam, undique Christiana mancipia singulis diebus contrahebant. Quod ut principi nuntiatum est, accito sibi domino comite Edessano, duodecima mensis Septembris, Antiochia egressus, ante oppidum Rugiam cum suis expeditionibus impiger astitit. Missisque statim exploratoribus qui de hostium statu eum certificarent et proposito, ipse acies instruit, componit agmina, ad pugnam viriliter se accingens: circa quae, dum juxta rei militaris disciplinam a domino comite fideliter adjutus desudaret, ecce nuntius cum omni celeritate properans, hostes in valle Sarmati castrametatos asserit. Quo audito, exhilaratus est admodum universus exercitus, quasi spe victoriae jam concepta. Ipse etiam Bursequinus, audito nostrorum adventu, suos armari praecipit, et instructis agminibus ad agendum strenue commilitones invitat. Volens tamen suae providere saluti, cum fratre et quibusdam familiaribus, montem vicinum nomine Danim, antequam nostri accedant, occupat; unde suos possit praeliantes intueri et de belli ordine necessario suos plenius instruere. Factum est ergo ut, dum circa haec esset occupatus, ecce nostrorum acies, erectis vexillis coeperunt comparere; visisque hostibus, spreta eorum multitudine, dominus Balduinus Edessanus comes, qui cum sua cohorte caeteros praecedebat, in eos animosius irruens, impetu vehementi totum eorum concussit exercitum. Quem pari exemplo reliquae acies consecutae, in medios hostium cuneos se immergunt, ensibus et gladiis instantes cominus; injurias parati refundere, quas villanis et pauperibus nimis licenter intulerant. Hostes itaque primis congressionibus resistendi spem habentes, proterve nimis a se nostros tentabant propulsare; sed tandem nostrorum vires, impetus et admirabilem stupentes constantiam, dissolutis penitus eorum agminibus, in fugam versi sunt. Bursequinus vero de montis culmine suorum videns defectum, nostros vero invalescere, cum fratre et familiaribus quos in monte collegerat, relicto vexillo, castris et sarcinis omnibus, fuga elapsus, vitae consuluit. Dissolutas itaque acies et in fugam versas nostri persequuntur instantius; et gladiis obtruncantes fugitivos, quasi per duo milliaria stragem infinitam operati sunt. Princeps autem cum parte suorum, tanquam victor, in campo certaminis biduo moram faciens, suos operiebatur, qui ad partes diversas hostes fuerant insecuti. Quibus receptis, et comportatis ante se spoliis omnibus, portiones congruas victoriae praestat consortibus. Castra enim deserentes omnibus referta commoditatibus, et ingentibus divitis redundantia usque ad supremum, omnium eorum immemores fugam inierant. Sed et praedam et manubias, quas de locis diversis contraxerant; simul et captivos nostros, quos in vincula conjecerant, receperunt nostri; et gaudentes cum suis animalibus, uxoribus et liberis remiserunt ad propria. Dicuntur autem in eo conflictu cecidisse de hostibus plus quam tria millia. His peractis, princeps equis, mulis et captivorum ante se praemissa multitudine, divitiarum quoque omnimoda varietate antecedente, Antiochiam cum ingenti plausu et populorum laetitia victor ingressus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License