Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Arnulfus Hierosolymorum patriarcha super multis accusatus Romam proficiscitur. Rex in Syria Sobal trans Jordanem castrum, cui nomen mons Regalis est, aedificat.

Eodem tempore, dominus papa, auditis enormitatibus Arnulfi patriarchae et de ejus immunda conversatione plenius edoctus, legatum dirigit ad partes Syriae, quemdam virum venerabilem et multa religione conspicuum, Aurasicensem episcopum; qui ad partes nostras perveniens, convocato universi regni episcoporum concilio, praedictum Arnulfum coram se astare praecepit: tandemque meritis exigentibus, auctoritate sedis apostolicae ab officio pontificali deposuit. Ille vero adhuc fiduciam habens in suis praestigiis, quibus pene universorum subvertebat animos, transfretare coactus, ad Romanam perrexit Ecclesiam: ubi domini papae et totius Ecclesiae, blandis verbis et larga munerum profusione, religionem circumveniens, cum gratia sedis apostolicae remeavit ad propria, sedem obtinens Hierosolymitanam eadem vivendi licentia, qua prius meruerat depositionem.

Per idem tempus, cum adhuc Christianus populus ultra Jordanem non haberet ullum praesidium, cupiens rex in partibus illis regni fines dilatare, proposuit, auctore Domino, in tertia Arabia, quae alio nomine dicitur Syria Sobal, castrum aedificare, cujus habitatores terram subjectam et regno tributariam ab hostium irruptionibus possent protegere. Volens igitur proposito satisfacere, convocatis regni viribus, mare transit Mortuum; et transcursa Arabia secunda, cujus metropolis est Petra, ad tertiam pervenit. Ubi in colle, ad ejus propositum loco satis idoneo, praesidium fundat, situ naturali et artificio valde munitum, in quo post operis consummationem tam equites quam pedites, ampla illis conferens praedia, habitatores locat; oppidoque muro, turribus, antemurali et vallo, armis, victu et machinis diligenter communito, nomen ex regia dignitate deductum ei imposuit, montemque Regalem, eo quod regem haberet fundatorem, appellari praecepit. Est autem praedictus locus commoditates habens fecundi soli, frumenti, vini et olei copias uberes ministrantis; salubritate simul et amoenitate praecipua singulariter commendabilis, totam adjacentem regionem suae vindicans ditioni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License