Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII Rex videns urbem sanctam habitatoribus vacuam, Syros fideles ex Arabia deducit; quibus conferens domicilia, urbis eos constituit habitatores.

Eo temporum articulo, videns rex et super eo valde sollicitus, urbem sanctam et Deo amabilem habitatoribus vacuam, ita ut eo ad caetera regni negotia de necessitate populus *, qui saltem ad protegendos civitatis introitus, et turres et moenia, contra repentinas hostium irruptiones munienda sufficeret; anxius cogitabat, apud se deliberans, et ab aliis percunctabatur frequentius, quomodo fidelibus populis, et Dei cultoribus incolis eam posset replere. Gentiles enim qui fuerant ejus habitatores, urbe violenter effracta, pene omnes in gladio ceciderant; si qui autem casu evaserant, iis non est datus locus intra urbem ad manendum. Instar enim sacrilegii videbatur Deo devotis principibus, si aliquos, qui in Christiana non censerentur professione, in tam venerabili loco esse permitterent habitatores. Nostrates vero adeo pauci erant et inopes, ut vix unum de vicis possent incolere. Suriani autem, qui ab initio urbis cives exstiterant, tempore hostilitatis per multas tribulationes, et infinitas molestias adeo rari erant, ut quasi nullus eorum esset numerus. Ab introitu siquidem Latinorum in Syriam, maxime autem postquam, Antiochia capta, versus Hierosolymam tendere coepit exercitus, adeo praedictos Dei famulos concives eorum coeperunt affligere, ut pro quolibet levi verbo multos ex eis occiderent, aetati non parcentes, aut conditioni: suspectos eos habentes, quod Occidentales principes, qui dicebantur advenire, in eorum perniciem ipsi litteris et nuntiis evocassent. Sic ergo pro ejus desolatione curam gerens debitam, sciscitabatur diligentius unde illic cives posset evocare, tandemque didicit quod trans Jordanem in Arabia multi fideles in villis habitarent, qui sub gravibus conditionibus hostibus serviebant in tributo. Hos evocans dominus rex, et meliores promittens conditiones, tractos tum locorum reverentia, tum nostrorum dilectione et amore libertatis, intra modicum tempus multos cum uxoribus et liberis, cum gregibus et armentis et universa familia recepit. Multi etiam sine vocatione, durae servitutis jugum declinantes, ut urbem Deo dignam incolerent, convenerunt. Quibus rex eas civitatis partes, quae magis hoc solatio videbantur indigere, conferens, eis domicilia replevit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License