Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Rex cleri suggestione a domino papa postulat, ut quascunque urbes subegerit, Hierosolymitanae subdantur Ecclesiae. Subjiciunturque variarum epistolarum rescripta.

Interea decidit in mentem domino regi (et fortasse cleri suggestione ad hoc devenit), ut, missis nuntiis ad Ecclesiam Romanam, domino papae petitiones porrigeret; quarum tenor erat, ut quascunque urbes, quamcunque provinciam sudoribus bellicis et regia sollicitudine, auctore Domino, sibi posset vindicare et de potestate hostium violenter eripere, omnes ditioni et regimini Hierosolymitanae Ecclesiae subjacerent. Super quo rescriptum a sede apostolica impetravit, cujus tenorem praesenti interserere narrationi dignum duximus:

PASCHALIS, servus servorum Dei, glorioso Hierosolymitano regi BALDUINO, salutem et apostolicam benedictionem.

Ecclesiarum quae in vestris partibus fuerunt, vel sunt, terminos atque possessiones, diutina infidelium possessio tyrannisque confudit: cum itaque certos ejus fines assignare deliberatione nequeamus, tuis precibus non immerito duximus annuendum, ut, quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, ejusdem Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. Porro earumdem civitatum episcopi, patriarchae, tanquam proprio metropolitano, obedientiam exhibere procurent; quatenus ei ipse illorum fultus suffragiis, et ipsi adinvicem ipsius unanimitatis auxilio vegetati, sic in Hierosolymitanae Ecclesiae exaltatione proficiant, ut de illorum profectibus omnipotens Deus glorietur.

Data Laterani V Idus Julii.

Ad petitionem quoque ejusdem domini regis, idem dominus Paschalis, domino patriarchae Gibelino, et successoribus ejus in perpetuum super eodem articulo privilegium indulserat, cujus rescriptum huic praesenti narrationi interserere curavimus; cujus verba sunt haec:

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri Hierosolymitano patriarchae GIBELINO, et successoribus ejus in perpetuum canonice promovendis.

Secundum mutationes temporum transferuntur etiam regna terrarum: unde etiam ecclesiasticarum parochiarum fines, in plerisque provinciis mutari expedit, et transferri. Asianarum siquidem ecclesiarum fines antiquis fuerunt definitionibus distributi; quas distributiones, diversarum diversae fidei gentium confudit irruptio. Gratias autem Deo, quod nostris temporibus, et Antiochiae et Hierosolymae civitates cum suburbanis suis et adjacentibus provinciis, in Christianorum principum redactae sunt potestate. Unde oportet nos divinae mutationi et translationi manum apponere, et secundum tempus, quae sunt disponenda, disponere, ut Hierosolymitanae Ecclesiae urbes illas et provincias concedamus, quae gloriosi regis Balduini, ac exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam acquisitae sunt. Praesentis itaque decreti pagina tibi, frater charissime et coepiscope Gibeline, tuisque successoribus, et per vos sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae, patriarchali sive metropolitano jure regendas disponendasque sancimus civitates omnes atque provincias, quas supradicti regis ditioni aut jam restituit, aut in futurum restituere gratia divina dignabitur. Dignum est enim ut Sepulcri Dominici ecclesia, secundum fidelium militum desideria, competentem honorem obtineat; et Turcorum seu Sarracenorum jugo libera in Christianorum manu abundantius exaltetur.

Super qua exauditione dominus Bernardus, vir vitae venerabilis, Antiochenorum patriarcha, quoniam in laesionem Ecclesiae suae redundare videbatur, indignatus est plurimum, ita ut, missis nuntiis ad Romanam Ecclesiam, super eo facto plurimum conquereretur; et de illata sibi et Ecclesiae suae manifesta injuria, dominum papam et Ecclesiam totam litteris suis argueret. Cujus dominus papa indignationem mitigare cupiens, in haec verba rescripsit:

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO, Antiocheno patriarchae salutem et apostolicam benedictionem.

Quamvis inter caeteras apostolicas sedes illa emineat, quam Petri apostoli morte in corpore dignatio superna clarificavit, inter Romanum tamen et Antiochenum episcopos tanta quondam legitur charitas exstitisse, ut nulla inter eos diversitas videretur. Eadem enim Petri persona utrasque illustravit Ecclesias; multa post haec tempora transierunt, quibus infidelium dominatio unitatem hanc in personis praesidentium impedivit. Gratias autem Deo, quod temporibus nostris Christianorum principatum in Antiochena civitate restituit. Dignum est igitur, charissime frater, ut ejusdem charitatis in nobis unitas firma permaneat; nec de nobis menti tuae opinio ulla subrepat, quod Antiochenam Ecclesiam deprimere aut inhonorare velimus. Si quid ergo vel Antiochenae, vel Hierosolymitanae Ecclesiae aliter fortasse quam oportuit de parochiarum finibus scripsimus, nec levitati est nec malitiae ascribendum, nec propter hoc apud nos est scandalum concitandum; quoniam et locorum prolixa longinquitas et antiquorum nominum commutatio, quae civitatibus vel provinciis accidit, magnam nobis ambiguitatem vel ignorantiam intulerunt. Caeterum et optavimus et optamus non scandali, sed pacis fomitem fratribus ministrare; suum jus et honorem quibusque ecclesiis conservare.

Data Laterani VII Idus Augusti.

Volens autem dominus papa mentem suam interpretari, et qua intentione domino regi et Ecclesiae Hierosolymorum id concesserat, quod in ejus rescriptis continebatur, eidem patriarchae Bernardo in hunc modum rescripsit:

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, coepiscopo BERNARDO, Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut aliis litteris fraternitati tuae scripsimus, nos et personam tuam, et Ecclesiam tibi commissam plena charitate diligimus; nec ullo modo volumus honorem vestrae dignitatis imminui, quin Antiocheni patriarchatus praelatio, sicut praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integra, praestante Domino, conservetur. Illud autem quod filio nostro Balduino, Hierosolymitanorum regi, per nuntios suos intercedenti, concessimus, charitatem vestram omnino conturbare non debet, si litterarum nostrarum sensum interius perscruteris. Sic enim in eis scriptum est: Ç Ecclesiarum quae illis in partibus fuerunt, vel sunt, terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit. Cum itaque certos eis fines assignare praesenti deliberatione nequeamus, tuis non immerito precibus duximus annuendum, ut quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, ejusdem Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. È Eodem sensu illa etiam verba discutienda sunt, quae felicis memoriae Gibelino Hierosolymitano patriarchae, de civitatibus atque provinciis scripsimus, quae supradicti Balduini regis prudentia, et exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam, acquisitae sunt. Siquidem Ecclesias illas, quibus certi fines assignari possunt, quarum termini ac possessiones diutina possessione ac tyrannide confusi non sunt, et ipsarum Ecclesiarum urbes, illi volumus Ecclesiae subjacere, ad quam ex antiqua sciuntur justitia pertinere. Non enim volumus aut pro principum potentia, ecclesiasticam minui dignitatem; aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari.

Data Beneventi, XV Kalend. Aprilis.

Sed et domino regi eodem modo scripsit, exponens qua intentione praedictis illius petitionibus assensum praebuerat; et significans quod Ecclesiam Antiochenam in nullo velit indebite gravari, in haec verba:

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo BALDUINO, illustri Hierosolymitanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Concessio illa quam nos petitioni tuae accommodavimus, ut quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, Hierosolymitanae Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant, non parum cum fratrem nostrum Bernardum patriarcham, tum universam Antiochenam turbavit Ecclesiam. Cum enim nos concessionem illam super illis Ecclesiis indulserimus, quarum terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit, illi eas Ecclesias a Hierosolymitano patriarcha, te connivente invasas, conqueruntur, de quibus ambiguitas nulla sit, quin eas etiam Turcorum vel Sarracenorum temporibus sedes Antiochena possederit; quia earum episcopi, etiam infidelium oppressi tyrannide, Antiocheno patriarchae obedientiam exhibebant. Porro nos litteris ad supradictum patriarcham missis, Antiocheni patriarchatus praelationem, sicut ab antiquis Patribus distributa, et praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integram conservari sanxeramus. Tuam igitur strenuitatem monemus, et monentes praecipimus, ne a te invasiones hujusmodi fieri (ubi manifesta est veritas) permittantur; sed unaquaeque Ecclesia justitiae suae limitibus perfruatur. Nec enim possumus manifeste sanctis patrum nostrorum constitutionibus obviare; nec omnino volumus, aut pro principum potentia ecclesiasticam minui dignitatem, aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari; ne apud vos occasione alterutra pax, quod absit! turbetur Ecclesiae. Clericis quoque Hierosolymitanis per praesentia scripta praecipimus, quandoquidem paternas possessiones et patriam pro Ecclesiae, ut creditur, exaltatione, pro religionis observantia reliquerunt, ut Hierosolymitanae Ecclesiae sint jure contenti; nec injuste aut procaciter usurpare ea contendant, quae certo sciuntur ad jus Antiochenae Ecclesiae pertinere. Omnipotens Dominus, sua te in omnibus dextera protegat et de hostibus Ecclesiae triumphare concedat.

Data Laterani, XV Kal. Aprilis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License