Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Rex ad mare Rubrum descendit; regionem perlustrat: comitissam Siciliae, quam uxorem deduxerat, remittit ad propria, aegritudine fatigatus.

Anno sequente, ut adjacentium regionum rex pleniorem haberet experientiam, et de situ provinciarum magis edoceretur, assumptis secum locorum peritis, et comitatu, qui sibi ad propositum sufficere videbatur, transiens Jordanem, et transcursa Syria Sobal, per vastitatem solitudinis ad mare Rubrum descendit, ingressus Helim civitatem antiquissimam, populo Israelitico aliquando familiarem, ubi leguntur fontes duodecim fuisse, et palmae septuaginta. Ad quam cum pervenisset, loci illius incolae domini regis adventu praecognito, naviculas ingredientes, in mare vicinum, mortem effugere cupientes, se contulerunt. Ubi dominus rex, locis notatis et consideratis diligentius, eamdem qua venerat remensus viam, ad montem Regalem, castrum videlicet, quod de novo fundaverat, reversus est. Inde Hierosolymam rediens, gravi ex insperato correptus est aegritudine, qua cum supra vires fatigaretur et timeret deficere, laesam habens conscientiam, super eo quod legitima uxore injuste abjecta, aliam superduxerat; corde compunctus et facti poenitens, viris religiosis et Deum timentibus aperiens conscientiam, reatum confessus est, satisfactionem promittens; cui cum pro consilio daretur, ut reginam quam superduxerat, a se demitteret; abjectam vero, ad regiam unde deciderat revocaret dignitatem, acquievit: et quod ita facturus esset, si vita ei concederetur productior, voto se obligavit. Unde factum est ut, evocata ad se regina, ordine rem aperuerit; quae, licet super eodem facto aliquantulum esset instructa, nam id ipsum aliquando a pluribus audierat; tamen visa est aegre ferre quod ita temere fuerit evocata, et fraude principum regionis, qui ad eam citandam missi fuerant, circumventa. Dolens igitur et tristis tam de illata contumelia, quam de opibus inutiliter consumptis, ad reditum se praeparat; post tertium annum, quo ad dominum regem venerat, in patriam reversura. Qua redeunte ad propria, turbatus est supra modum filius; et apud se odium concepit adversus regnum et ejus habitatores, immortale. Nam cum reliqui fideles diversi orbis principes, aut in propriis personis, aut immensis liberalitatibus regnum nostrum, quasi plantam recentem promovere et ampliare sategerint, hic et ejus haeredes usque in praesentem diem, nec etiam verbo amico nos sibi conciliaverunt; cum tamen quovis alio principe longe commodius faciliusque nostris necessitatibus consilia possent et auxilia ministrare. Videntur ergo injuriae perpetuo memores; et delictum personae, injuste in populum refundunt universum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License