Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXI. Rex in Aegyptum descendit; Pharamiam occupat, in aegritudinem incidit, qua fatigatus in eodem itinere vita decedit; Hierosolymis juxta fratrem sepelitur.

Anno sequente, ut Aegyptiis vicem refunderet pro iis quae in regno saepius commiserant, cum ingentibus copiis descendit rex in Aegyptum, et urbem antiquissimam, Pharamiam nomine, confregit violenter; et confractae copias suis commilitonibus dedit in praedam. Est autem Pharamia urbs antiqua, ut diximus, in littore maris sita, non longe ab ostio Nili, quod Carabeix dicitur; supra quod iterum Tampnis, urbs antiquissima: et signorum, quae Dominus per Moysen servum suum coram Pharaone operatus est, familiaris. Capta igitur urbe, egressus rex ad praedictum ostium Nili, admiratus est aquarum quas prius non viderat fluenta; eoque maxime, quod Nilus, cujus portionem alvens ille usque in mare deducit, unum de quatuor paradisi fluminibus dicitur esse, et creditur. Captis igitur de piscibus, quorum illic maxima est copia, in urbem quam occupaverant redeunt, et parato prandio refecti sunt ex eis; cumque rex surrexisset a coena, sensit se dolore plurimo interius praegravari; et recrudescente antiqui vulneris molestia, coepit laborare vehementius, ita ut de vita periclitans desperaret. Indicto igitur legionibus per vocem praeconiam reditu, domino rege, aegritudine invalescente, eatenus debilitato, ut equitare non posset, lecticam instruunt, eumque in ea, anxie laborantem collocant. Sicque continuatis itineribus, transcursa ex parte solitudine, quae inter Aegyptum et Syriam media diffunditur, Laris antiquam ejusdem solitudinis urbem perveniunt maritimam. Ubi morbo superatus rex, ad extremum veniens, in fata concessit; unde lugentibus et prae doloris angustia deficientibus legionibus, Hierosolymam deportatus est. Et ea Dominica quae dicitur in Ramis palmarum, per vallem Josaphat, ubi de more populus ad diem festum convenerat, in urbem introductus, et juxta fratrem sub Calvaria, in loco qui Golgotha dicitur, regia magnificentia sepultus est. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1118 regni ejus octavo decimo.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License