Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER TERTIUS DECIMUS

CAPUT PRIMUM. Describitur Tyri antiquitas et nobilitas simul.

Est autem Tyrus civitas antiquissima, secundum quod Ulpianus vir prudentissimus jurisconsultus, ex eadem urbe trahens originem, in Digestis, titulo De censibus, asserit, dicens: Sciendum est esse quasdam colonias juris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima. Huic enim divus Severus et imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumque Romanum insignem fidem, jus Italicum concessit.

Ex hac urbe, si ad veteres recurramus historias, Agenor rex fuit, et filii ejus, Europa, Cadmus et Phoenix, a quorum altero tota regio, ut Phoenicis diceretur, nomen accepit. Alter vero Thebanae conditor urbis, et Graecarum inventor litterarum, celebrem posteris de se reliquit memoriam. Tertia vero ejusdem regis filia, orbis terrarum parti tertiae nomen dedit, ut Europa diceretur.

Hujus quoque cives excellenti mentis acumine et ingenii vivacitate praeclari, individua vocum elementa, convenientibus designare apicibus, primi tentaverunt, et memoriae thesauros aedificantes, mortalium primi scribendi prudentiam et mentis interpretem sermonem, characteribus designandi formam posteris tradiderunt: id et veterum habent historiae, et belli civilis egregius prosecutor Lucanus designat, dicens:

Phoenices primi, famae si creditur, ausi
Mansuram rudibus vocem signasse figuris.

Haec et triti conchylii, et pretiosi muricis, egregio purpuram colore prima insignivit: unde et praecipua inter eos, etiam hodie, urbis trahens nuncupationem, Tyria dicitur. Ex hac etiam Sychaeus, et uxor ejus Elisa Dido fuisse leguntur, qui in Africana dioecesi, civitatem illam admirabilem et Romani aemulam imperii, Carthaginem videlicet, condiderunt; regnumque illud Punicum quasi Phoenicum, a regione unde exierant denominantes, appellaverunt; sed etiam et originis memores, perpetuo se Tyrios, Carthaginenses voluerunt appellari. Unde illud Maronis in primo:

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.

Et illud:

Tros Tyriusque mihi nullo discrimine habetur.

Fuit autem ab initio binomia; nam et Sor Hebraice dicitur, quod nomen tenet usitatius et Tyrus; quod posterius, licet et Graecam videatur redolere eloquentia (interpretatur enim angustia), tamen a conditore certum est, eam hujusmodi contraxisse vocabulum. Certum est enim juxta veterum traditiones, quod Tyras septimus filiorum Japhet, filii Noe, hanc urbem condiderit, et a suo sumptum vocabulo nomen eidem indiderit. Quanta hujus civitatis priscis temporibus gloria fuerit, ex verbis Ezechielis prophetae manifeste est colligere, cui a Domino dicitur: Et tu, fil. hominis, assume super Tyrum planctum; et dices Tyro quae habitat in circuitu maris, negotiatio populorum ad insulas multas: Tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita: Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum, abietibus de Sanir, et exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum; quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, transtra tua fecerunt ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum (Ezech. XXVII, 2). Et Isaias: Transite maria, ululate qui habitatis in Insula. Nunquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum, quondam coronatam, cujus negotiatores, principes, institores ejus inclyti terrae. (Isa. XXIII, 6). Ex hac etiam et Hiram, Salomonis cooperator ad aedificium templi Domini, rex fuit; et Apollonius, gesta cujus celebrem et late vulgatam habent historiam. Ex hac nihilominus urbe fuit Abdimus adolescens, Abdaemonis filius, qui Salomonis omnia sophismata et verba parabolarum aenigmatica, quae Hiram regi Tyriorum solvenda mittebat, mira solvebat subtilitate; de quo ita legitur in Josepho Antiquitatum libro octavo: Meminit horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Tyriorum in vocem convertit Helladicam, ita dicens: Moriente Abibalo, successit in ejus regnum filius ejus Hiram, qui cum vixisset annis quinquaginta tribus, regnavit triginta quatuor. Hujus temporibus erat Abdimus, Abdaemonis filius in vinculis, qui semper propositiones quas imperasset Hierosolymorum rex, evincebat. Et iterum infra: Adjecit ad hoc, regem Hierosolymorum Salomonem misisse ad Hiram Tyri regem figuras quasdam, et petiisse ab ea solutionem, ita ut si non posset discernere, solventi pecunias daret; cumque fateretur Hiram, se non posse illas solvere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium, quae proposita fuerant, sunt absoluta; et alia ab eo proposita, quae si Salomon non solveret regi Hiram, multas pecunias daret. Et hic fortasse est quem fabulose popularium narrationes Marcolfum vocant, de quo dicitur quod Salomonis solvebat aenigmata, et ei respondebat, aequipollenter iterum solvenda proponens.

Haec eadem et Origenis corpus occultat, sicut oculata fide etiam hodie licet inspicere. Et Hieronymus Pammachio et Occearano scribens in ea epistola quae sic incipit: Schedulae quas misistis, hoc ipsum asserit dicens: Centum et quinquaginta prope anni sunt hodie, ex quo Origenes Tyri mortuus est. Sed, etsi ad evangelicam recurramus historiam, haec eadem nihilominus et illam admirabilem genuit Chananaeam, cujus pro filia, quae male a daemonio vexabatur, supplicantis magnitudinem fidei commendat Salvator dicens: Mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28); quae concivium filiabus admirandae fidei, et commendabilis patientiae monumenta relinquens, prima docuit, ut in muneribus fidei, charitatis et spei, Christum Salvatorem deprecarentur, juxta verbum Prophetae dicentis: Filiae Tyrii in muneribus vultum tuum deprecabuntur (Psal. XLIV, 14).

Est autem et Phoenicis universae metropolis, quae inter Syriae provincias et bonorum pene omnium commoditate, et incolarum frequentia primum semper obtinuit locum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License