Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Quantum protenditur, et quas partes habeat Syria.

Porro advertendum est quod hoc nomen Syria, aliquando largius, ut sit nomen totius; aliquando strictius, ut parti tantum conveniat, accipitur; sed aliquando cum adjectione dicitur, et notat partes, sicuti manifestius dicetur. Syria ergo major multas provincias infra suum continet ambitum; a Tigride enim habens initium, usque in Aegyptum protenditur, et a Cilicia usque in mare Rubrum; cujus ab inferiori parte, quae est inter Tigridem et Euphratem, prima ejus partium Mesopotamia est, quae quia inter duo flumina sita est, Mesopotamia dicitur: quasi quae inter duo flumina jaceat; potamos enim Graece, Latine fluvius dicitur; quae, quia Syriae pars est, idcirco frequenter in Scripturis Mesopotamia Syriae dicitur. Post hanc vero ejusdem Syriae, Coelesyria regio, maxima portio est, in qua Antiochia, civitas illa nobilis, cum suis suffraganeis urbibus sita est: cui, quasi a septentrione, utraque Cilicia contermina est, quae ejusdem Syriae sunt partes. Ab austro vero Phoenicis statim conjungitur, inter partes ejus praecipua, quae olim, per multa tempora, simplex fuit et uniformis; nunc autem in duas divisa est; quarum prima maritima dicitur, cujus metropolis est Tyrus, unde nobis est sermo; urbes habens quatuordecim suffraganeas; a rivo Valaniae, qui est sub castro Margath, habens initium, finem autem ad Lapidem incisum, qui hodie dicitur Districtum, juxta vetustissimam urbem quae dicitur Tyrus antiqua. Urbes autem quae infra hanc provinciam continentur, sunt hae: ab austro novissima Porphyria, quae alio nomine dicitur Heffa, vulgari vero appellatione Caifas; secunda Ptolomaida, quae alio etiam nomine dicitur Accon; tertia ab oriente Paneas, quae est Caesarea Philippi; quarta a septentrione Sarepta; quinta Sidon, sexta Berythum, septima Biblium, octava Botrium, nona Tripolis, decima Artusiae, undecimae Archis, duodecima Arados, tertia decima Antarados, quarta decima Maraclea. Altera vero Phoenicis dicitur Libanica, cujus metropolis est Damascus, quae etiam aliquando dicitur Syria; ut ibi: Caput Syriae Damascus (Isa. VII, 8) : haec iterum Phoenicis postea divisa est in duas portiones; quarum altera dicitur Damascena; altera vero, Emisena. Sunt etiam et Syriae partes utraque Arabia; prima cujus metropolis est Bostrum; secunda, cujus metropolis est Petra deserti. Sed et Syria Sobal, ejusdem Syriae majoris pars est, cujus est metropolis Sobal. Nihilominus et tres Palaestinae, ejusdem Syriae partes sunt; prima, cujus est metropolis Hierosolyma, quae proprie appellatur Judaea; secunda, cujus metropolis est Caesarea maritima; tertia, cujus metropolis est Scythopolis, quae alio nomine dicitur Bethsam, cujus hodie locum tenet Nazareth. Idumaea quoque hujus ejusdem Syriae majoris, pars est novissima, ad Aegyptum respiciens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License