Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Quod saepius priscis temporibus obsessa fuerit.

Igitur XV Kal. Martii, ut praediximus, uterque noster exercitus ad praedictam applicuit civitatem, et eam quantum potuit, obsidione vallavit. Sita autem est haec eadem civitas, juxta verbum prophetae, in corde maris (Ezech. XXVII, 3) , ita ut pelago undique ambiatur, nisi in modico spatio, quantum arcus sagittam jaculari possit. Tradunt seniores, eam aliquando insulam, et a solida terra omnino separatam fuisse; sed obsidens eam aliquando Assyriorum potentissimus princeps Nabuchodonosor, voluit eam solo continuare, sed opus non consummavit: hujus quoque obsidionis Ezechiel propheta memoriam facit, dicens: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus, et coetu populoque magno: filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit in gyro, et levabit contra te clypeum et lanceam (Ezech. XXVI, 7), et caetera. Hujus obsidionis in decimo libro Antiquitatum Josephus memoriam facit, dicens: Sed etiam Diocles in secundo Coloniarum libro meminit hujus regis. Et Philostratus in Indicis et Phoenicibus historiis dicit: Quia rex iste obsedit Tyrum annis tribus, et mensibus decem, cum illo tempore in Tyro regnabat Joatabalus. Post eum vero Alexander Macedo, continuavit eam solo, et continuatam violenter occupavit. Cujus obsidionis idem Josephus in undecimo libro Antiquitatum memoriam facit, dicens: Alexander autem ad Syriam veniens, Damascum cepit, et subjugata Sidone, Tyrum obsidebat. Et infra: Quapropter in obsidione intentius perseverans, expugnavit: cumque eam cepisset, ad civitatem Gazam pervenit. Et infra: Septem autem mensibus in obsidione transactis, et duobus in Gaza, Sanabala mortuus est. Obsederat autem et eam prius Salmanasar, et invaserat Phoenicen universam. De hoc autem memoriam facit Josephus in nono libro Antiquitatum dicens: Pugnavit enim adversus Tyrum, cum in ea regnaret Elisaeus; de quibus testatur et Menander, qui temporum facta conscripsit, et Tyriorum antiquitatem in Graecam linguam convertens, sic ait: Elisaeus nomine, regnavit annis triginta sex: hic recedentibus Cuthaeis navigans reduxit eos, contra quos denuo Salmanasar Assyriorum rex insurgens, cunctam Phoenicem bellis invasit; qui facta pace cum omnibus, post terga sua reversus est. Recessit autem a Tyro civitas Sidon, et Arche, et antiqua Tyrus, et multae aliae urbes, quae semetipsas Assyriorum regi tradiderunt: quapropter Tyriis non subjectis, denuo rex adversus eos egressus est, Phoenicibus exhibentibus ei naves sexaginta, et remiges octoginta: contra quos Tyrii navigantes in duodecim navibus, dispersis hostium navibus, cepere captivos viros quingentos, unde honor Tyriorum propter hoc crevit eximie. Revertens autem Assyriorum rex, disposuit custodias super fluvium et aquaeductus civium, ut Tyrios haurire pocula prohiberet; et dum hoc quinque annis fuisset factum, tulerunt de effossis puteis bibentes aquam. Haec in archivis Tyriorum de Salmanasar Assyriorum rege scripta sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License