Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Ascalonitae Hierosolymam accedunt, ut urbem impugnent; sed in reditu a civibus male tractantur.

Interea dum haec apud Tyrum aguntur, Ascalonitae videntes regnum militiae viribus desolatum, omneque robur regionis apud Tyrum in obsidione detineri, sumpta occasione ex tempore cum universa militia, transcursa planitie, quae media jacet, ad montes, in quibus Hierosolyma sita est, festinanter properant; arbitrantes praedictam urbem felicissimam, vacuam reperire; et de ejus habitatoribus aliquos incautius egredientes, secum posse trahere captivos. Accedentes ergo ex improviso nimis, quosdam de civibus per agros et vineas improvide se habentes, occiderunt, circiter octo. Cives autem, etsi pauci numero, tamen fide ferventes, zelo justissimo pro patria, pro liberis et uxoribus succensi, armis correptis, urbem egrediuntur, unanimiter hostibus occurrentes. Et cum trium horarum spatio se mutuo conspexissent, nostris non audentibus in eos irruere, cum non nisi pedites haberent: videntes Ascalonitae, quod ibi non possent absque periculo moram facere: nec erat tutum cum gente obstinata, atque ad resistendum animosius praeparata, juxta urbem congredi, parant reditum cum velocitate. Nostri autem eos cautius aliquantulum insecuti, retentis ex hostium equis decem et septem, de militibus quatuor, quadraginta duos ex eis interficiunt: consummatoque feliciter negotio, cum plena sospitate domum reversi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License