Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Rex Damascenorum Doldequinus, ut solvat obsidionem accedit; nostri occurrunt; ille territus, a proposito discedit.

At Tyrenses interea crebris vigiliis, assiduis conflictibus, et labore continuo fatigati, rarius accedunt ad praelia, remissius occurrunt officiis sibi deputatis: stupentes supra modum, quod civitas, quae singulis pene diebus cum terrestri tum marino populorum frequentabatur accessu; omnibusque commodis utroque accessu consueverat cumulari, in tam arcto sederet posita, ut neque civibus, neque exteris introitus pateret aut exitus; quodque victus deficeret, et alimoniarum jam pene nullum esset residuum. Habito consilio ad aegyptium Calipham et Damascenorum regem scribunt epistolas, monentes et deprecantes anxie, quatenus rebus eorum jam pene desperatis, mature subveniant: instantiam significant hostium, et vires et animos singulis diebus ampliores; suorum defectum, alimentorum inopiam, angustias importabiles. Quo facto, in spem erecti aliquantulam, praedictorum principum praestolantes subsidia, ad resistendum pro more solito se invitant. Et, licet ex eis plures lethaliter saucii, pugnare ipsi non possent, alios tamen verbis quibus possunt ad resistendum hortantur. Nuntiatur interea, quod Damascenorum rex Doldequinus obsessorum epistolis et legatione motus, cum innumera Turcorum manu, et copiosissimo equitatu a finibus Damascenis egressus, in dioecesi Tyria, secus fluvium castrametatus fuerat. Erat autem idem fluvius a civitate Tyrensi, vix quatuor distans milliaribus. Dicebatur etiam, quod classis Aegyptia, major solito et armatis instructior, civibus deferens et subsidia militum, et victui necessaria, intra triduum esset adfutura. Asserebatur nihilominus, Damascenorum regem, et militum majora praestolari suffragia; et ad hoc fluminis transitum, et cum nostris congressum prudenter differre, donec classis veniat, ut eo nobiscum dimicante, classis liberum et sine difficultate ad urbem habeat accessum. Quo audito, nostri communicato consilio et partibus provida deliberatione libratis, optimum ducunt, universum exercitum in tres partes dividere, ita ut equites omnes et stipendiarii pedites, una cum domino comite Tripolitano, et domino Willelmo de Buris, regio constabulario et regni negotiorum procuratore, de castris egrediantur; et cum opus fuerit Damasceno occurrant, cum eo auctore Domino pugnaturi; dux autem cum suis galeas conscendant, et classi advenienti occurrentes, cum eis belli tentent fortunam, et tanquam viri strenui, gladiis viriliter experiantur; cives autem, qui de universis regni urbibus ad eamdem obsidionem convenerant, cum parte Venetorum maxima, machinas et castella vigilanter servent; et ita efficiant, ut et de castellis non remittatur manus pugnantium, nec machinae desinant solitos impulsus importunius inferre, et ante portam indeficiens habeatur conflictus. Placuit verbum universis, et statim sicuti videbatur expedire, effectui mancipatur. Egressi sunt enim comes Tripolitanus, et regius constabularius, cum universa militia hostibus obviam; et cum processissent quasi ad duo milliaria, hostes nullatenus ausi sunt comparere. Certum tamen erat, quod secus fluvium praedictum castra locaverat Doldequinus, ab initio cor gerens et animum transeundi; sed audiens nostros, quorumdam relatione, tam prudenti usos consilio, periculosum ducit cum viris tam prudentibus, tamque strenuis temere dimicare; sed tubis clangentibus suos convocat, imperat ad propria regressum. Dux autem classe instructa et parata, usque Alexandrium descendit; qui locus a praedicta civitate quasi sex distat milliaribus, qui hodie vulgari appellatione dicitur Scandarium. Cognoscentes autem, quod rex Damascenorum ad propria remeasset et quod classis exspectatae nullum comparebat signum, iterum repositis in littore galeis, omnes in castra se recipiunt, et civium impugnationi vehementius instant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License