Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Balac apud Hierapolim occiditur: quo rumore audito, noster exercitus fit hilarior, et ad impugnandam urbem insistunt animosius.

Dum haec Tyri aguntur, Balac, potentissimus Turcorum satrapa, in cujus vinculis dominus rex tenebatur, civitatem Hierapolim obsidet; dumque in obsidione perseveraret, vocavit ad se ejusdem civitatis dominum, verbis pacificis in dolo; qui simplex et nimium credulus, verbis illius fidem habens, suam statim exhibuit praesentiam; quem ante se constitutum, Balac statim praecepit decollari. Audiens ergo Joscelinus senior, comes Edessanus, quod Balac civitatem sibi vicinam obsideret, timensque ne priore domino expulso, durior ei pararetur adversarius, convocata tum ex partibus Antiochenis, tum ex suis ingenti militia, ei obviam ire festinat; inventoque ejus exercitu, agminibus suis in acies ordinatis, repente irruit super eum; conversoque in fugam ejus exercitu, ipsum casu obvium habuit; quem gladio transverberans, ad terram dejecit, dejectoque caput amputavit, nesciens tamen quod hic esset princeps exercitus. Hic plane manifestam habuit ejusdem Balac somnii interpretationem; nam vere oculos dici potest quis illi eruisse, cujus caput amputans, videndi vivendique finem indicit. Statimque sicut vir circumspectissimus erat, et cui nihil ad plenam deerat experientiam, ejusdem principis caput, ut nostros de sua prosperitate exhilaresceret et victoria, per quemdam adolescentem dirigit, et per Antiochiam, ut nec hos nec illos tanti successus sineret esse expertes, ad nostrum praecipit exercitum festinare; qui adveniens corda satiavit universorum, et in supremam erexit laetitiam. Dominus vero comes Tripolitanus Pontius, qui in ea expeditione cum suis domino patriarchae, et aliis principibus, tanquam unus de vernaculis, obediens semper exstitit, et ad publica negotia humiliter expeditus ob reverentiam domini comitis, qui eum miserat, et tantae legationis dignitatem, ad equestrem promovit ordinem, arma ei conferens militaria. Haec postquam nostris qui in expeditione erant, comperta sunt, erectis in coelum manibus, coeperunt laudare, benedicere et glorificare Deum, qui terribilis est in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 4). Tunc demum zelo majore accensus noster exercitus, quasi reparatis viribus, receptoque denuo spiritu, ad opus inceptum ferventius accingitur, crebrisque congressionibus omnem obsessis negant requiem. Cives autem, alimentis jam penitus consumptis, fame periculosissime laborantes, cum jam nulla spe subsidii foverentur, remissius se habebant. Accidit autem semel, quod quidam juvenes de civitate, natandi habilitatem habentes multam, de portu egressi interiore, in exteriorem nando pervenientes ad galeam illam, quam superius diximus in mari semper esse paratam, fune quem secum deportaverant, eidem firmiter alligato, eisque incisis, quibus galea tenebatur defixa, redeuntes in urbem secum coeperunt trahere quam firmiter alligaverant: quod videntes qui in castellis erant ad speculam deputati, clamare coeperunt, quo excitati nostri, ad littus convolant; sed antequam de remedio plenius deliberarent, praefati juvenes eam infra urbem jam receperant; cum autem in ea quinque viri essent, qui ad ejus erant custodiam deputati, uno occiso, reliqui quatuor se in mare praecipites dederunt, unde enatando, ad littus pervenerunt incolumes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License