Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Cives famis importunitate laborant; ad deditionem se praeparant. Doldequinus in eorum subsidium properat, sed incassum; nostris civitas resignatur.

Interea Tyrii famis importunitate solito vehementius laborantes, alias ingrediuntur vias; et jam per conventicula coeuntes, tractare incipiunt, quomodo his molestiis quas patiuntur, finem imponant; commodius esse dicentes, urbe hostibus tradita, ad alias, liberos, suae gentis civitates posse transire, quam fame tabescere; quam uxores cum liberis, ipsis cernentibus, nec opem ferre valentibus, inopia liquefieri. Tandem post hujusmodi per turbas tractatus, verbum de communi consensu ad majores natu, et urbis moderatores et ad publicum defertur. Congregataque civitate universa, verbum in publico auditorio proponitur et tractatur diligentius. Stat omnibus sententia, tantis malis finem imponere; et quocunque casu, quibuscunque conditionibus ad obtinendam pacem perveniendum. Porro Damascenorum rex, civium calamitate permotus, et quod supremo defectu laborarent audiens, eorum compassus molestiis, convocatis undique militaribus copiis, ad mare descendit, ubi et prius fuerat; circa fluvium urbi praedictae vicinum castrametatur. Quod audientes nostri, suspectum habentes ejus adventum, iterum se instruunt, quasi praelium pro foribus exspectantes; urbi tamen, propositum nihilominus non deserentes, instant incessanter. Rex interim Damascenorum legatos, cum verbis pacificis, ad nostri capitaneos exercitus, ad dominum videlicet patriarcham, ad dominum ducem Venetiae, ad dominum comitem Tripolitanum, ad dominum Willelmum de Buris et ad reliquos regni proceres, dirigit viros prudentes et discretos, qui viam pacis praetentarent. Tandem post multas altercationes, parti placuit utrique, ut concesso civibus cum uxoribus et liberis, et omni substantia egressu libero, civitas Christianis tradatur. Si qui autem de civibus in eadem civitate magis optarent commorari, iis, salvis possessionibus et domiciliis, libera commorandi licentia concedatur. Populus sane et secundae classis homines, intelligentes quod his civitas conditionibus traderetur, quod de hoc verbo inter principes tractaretur aegre ferentes, quodque violenter effracta eis ad manubias et praedam non pateret, operas unanimiter bellicis necessitatibus subtrahere decreverunt, parati a principibus omnino dissentire; praevaluit tamen majorum mens sanior; et urbe recepta, data est civibus libera egrediendi, sicut pactis convenerat, facultas. In signum ergo victoriae super eam turrim, quae portae civitatis imminet, positum est Domini regis vexillum; super eam autem quae dicitur viridis, domini ducis Venetiae; super eam autem quae dicitur turris Tanariae, domini comitis Tripolitani, cum multa gloria sunt collocata vexilla. Porro priusquam civitas aut caperetur aut obsideretur, maxima pars ejus dioeceseos in nostrorum devenerat potestatem: ita quod omnia montana quae urbi adjacent, tam in castris quam in suburbiis, pene usque ad Libanum quidam nobilis et potens homo, qui in montibus habitabat, Henfredus videlicet de Torono, junioris Henfredi, qui postea factus est regius constabularius, pater, usque pene ad quartum vel quintum ab urbe lapidem, quiete possidebat, castrum habens in eisdem montibus naturali situ et artificio munitissimum, unde praedictis civibus frequentes et subitas inferebat molestias; sed et dominus Tiberiadensis, dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, et ante eum dominus Joscelinus comes Edessanus, qui praedictae civitatis dominus fuerat, in eisdem montibus possessiones habebant amplissimas, unde etiam frequentius, et ex improviso urbi praedictae periculosas moliebantur insidias; nihilominus et ab austro dominus rex Balduinus, bonae memoriae, praedecessor istius, in littore maris juxta fontem salubrem et perspicuum, castrum fundaverat, Alexandrium nomine, ab urbe Tyrensi sex aut septem distans milliaribus. Quibus molestiis urbs praedicta, multo ante tempore crebrius fatigata, majorem in se oppugnandi, eam obsidentibus praestitit facultatem. Dicitur autem in eadem expeditione vita decessisse, vir venerabilis Odo nomine, qui ad titulum ejusdem ecclesiae, urbe adhuc ab hostibus detenta, ordinatus fuerat metropolitanus, et a patriarcha Hierosolymitano consecratus dicebatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License