Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Urbe capta, in castra cives egrediuntur; nostri quoque urbem occupant.

Egressi ergo cives longa obsidione fatigati, sublevandi gratia taedii ad castra nostra deproperant, considerantes diligentius, quisnam esset populus iste tam ferreus, tam laboris patiens, tam in usu armorum edoctus, qui tam egregiam civitatem, et tam munitam urbem intra menses paucos, ad supremam redegisset inopiam, et extremas subire conditiones compulisset; intueri libet machinarum formam, castellorum proceritatem, armorum genus, castrorum positionem, principum etiam nomina diligentius investigare, cunctaque cum sollicitudine percunctari, ut inde posteris fide plenas, certa relatione texere possint historias. Nostri quoque civitatem ingressi, urbis munitionem, aedificiorum robur, turrium eminentiam, murorum soliditatem, portus elegantiam, introitus difficultatem admirantes, civium etiam commendant constantiam, qui intanta famis necessitate positi, et tanta laborantes inedia, deditionem eo usque protraxerant; nam civitate a nostris recepta, nonnisi quinque modii frumenti in civitate reperti sunt. Et, licet prima facie durum plebeis visum foret, quod praedictis conventionibus civitas in nostram deveniret potestatem, consequenter tamen placere incipit; commendatur labor impensus; et perpete dignum memoria opus credunt, quod eorum laboribus et sumptibus est consummatum. Tripartita ergo civitate, duabus domino regi, tertia Venetis secundum quod pactis prius fuerat insertum, assignata, cum multa laetitia et plena jucunditate, singuli ad propria remearunt. Capta est autem eadem civitas, et nomini restituta Christiano, III Kal. Julii, anno ab Incarnatione Domini 1124, regni vero domini Balduini, regis Hierosolymorum, secundi, anno sexto.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License