Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Rex a vinculis solvitur; Halapiam obsidet, sed occurrentibus hospitibus solvitur obsidio; rex Hierosolymam revertitur; Calixtus papa moritur; substituitur ei Honorius.

Eodem anno, IV Kal. Septembris, dominus rex Hierosolymorum Balduinus, cum quasi mensibus decem et octo, vel amplius aliquid, apud hostes detentus fuisset in vinculis, pacta pro se pecunia, obsidibus datis, libertatem pretio interveniente consecutus, Domino auctore, Antiochiam reversus est. Dicitur autem summa pro se pactae pecuniae fuisse centum millia Michaelitarum, quae moneta, in regionibus illis, in publicis commerciis et rerum venalium foro, principatum tenebat. Reversus igitur Antiochiam, anxius quomodo pactam solvere posset pecuniam, et suos ad se revocare obsides, cum prudentioribus deliberat, quid ad suum expedimentum facere possit. Igitur persuasum est ei, ut Halapiam, alimentorum inopia laborantem et quasi pene vacuam, obsideat; eaque via facile obtinere posse, ut civibus obsidione angustiatis, aut obsides sibi restituant, aut pecuniam conferentes tantam summam tribuant, quantam pro sui liberatione ab initio pepigerat. Convenit ergo apud eum, publice convocata universa de toto principatu militia; urbem praedictam obsidet, et legionibus ut mos est per gyrum collocatis, civibus introitus negat et exitus, modicosque cibos secum ponere cives violenter compellit. Illi vero Orientalibus, et maxime qui trans Euphraten erant, crebris de sua necessitate epistolis significant, nisi mature subveniant, urbem in proximo ruituram. Habentes ergo principes illi pro urbe amica sollicitudinem, certatim vires convocant, et de communi ministrato auxilio militares congregant copias; tandemque Euphrate transmisso accelerant, omnem dantes operam, ut praedictam urbem obsidionis liberent molestia. Erant autem qui in subsidium venerant obsessorum, equitum septem millia, exceptis iis qui et sarcinarum et impedimentorum curam gerebant, et vernaculis, qui majoribus dominis debitum impendebant obsequium. Rex vero, et qui in expeditione secum erant, intelligentes, quod tanta esset hostium multitudo advenientium, arbitrati, commodius esse retrocedendo, in tuto se et suas expeditiones locare, quam temere cum hostium turbis validioribus congredi: antequam venirent ad urbem eorum expeditiones, nostri in quoddam castrum suum munitum, Ceperum nomine, se receperant, unde Antiochiam pariter convenientes, divisi sunt ab invicem, domino rege cum familiari comitatu Hierosolymam reverso; ubi ab universo clero et populo, tanquam diu desideratus, cum multa susceptus honorificentia, plebi et patribus, quasi post actum biennium, acceptabilem suam intulit praesentiam. Eodem anno dominus Calixtus, bonae memoriae papa secundus, vita decessit, cui substitutus est quidam Lambertus, patria Bononiensis, Ostiensis episcopus, qui dictus est Honorius. Hic electus est sub contentione, cum quodam Theobaldo presbytero cardinali, tituli Sanctae Anastasiae; et quia electio ipsius Honorii minus canonice processerat, post duodecim dies in conspectu fratrum, mitram et mantum sponte refutavit atque deposuit. Fratres vero tam episcopi quam presbyteri et diaconi cardinales, videntes ipsius humilitatem et prospicientes inposterum, ne in Romanam Ecclesiam aliquam inducerent novitatem, quod perperam factum fuerat, in melius reformarunt, et eumdem Honorium denuo auctorisantes, ad ejus vestigia prociderunt et tanquam pastori suo et universali papae, consuetam obedientiam sibi exhibuere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License