Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Bursequinus Turcorum princeps fines Antiochenos depopulatur; rex occurrit, et cum eo congreditur; hostium prosternitur exercitus.

Interea domino rege Hierosolymis existente, crebris nuntiatur legationibus, quemdam inter orientales principes potentissimum, Bursequinum nomine, congregata ex finibus Orientalibus ingenti militia, transito Euphrate, in partes pervenisse Antiochenas. Hic regionem pro arbitrio, nemine prohibente, discurrens, quidquid extra urbes et munita poterat repetire praesidia, tradebat incendiis, et suis ad praedam exposuerat universa. Huic cum proceres Antiocheni resistere, saepius frustra vires experti, attentassent, videntes quod non proficerent, domino regi, cui multo ante principatus curam commiserant, id ipsum significant, orantes instantius, ut dilatione postposita, ad se venire procuret. Rex autem gemina fatigatus cura, regni videlicet et principatus, in regno, cui multo amplius obligatus fuerat, minus impendebat sollicitudinis. Principatus enim molestiis saepius evocatus, omnem pene jam per decennium ibi et operam et opes consumpserat, ita quod in negotiis eorum versatus, in propria persona captus fuerat, per biennium fere continuum indigne satis hostium vincula passus, et carceres; nam in regno, protegente eum manu divina, nihil ei prorsus sinistri acciderat; sed omnia prospere et feliciter in manu ejus dirigebat electorum regum consolator Dominus; tamen propositum cum omni reverentia volens observare, collecta quantam habere potuit militia, ad partes illas festinus accessit. Praedictus vero Bursequinus, sicuti vir potens erat et in armis multam habens experientiam, adjuncto sibi Damascenorum rege Doldequino, ante regis adventum, quem ab Antiochenis citatum noverat, castrum obsidet nomine Caphardan, et obsessos interius, multis compulsos molestiis, ad deditionem, conditionibus de salute conservanda interpositis, compulit. Inde minorem Syriam pertransiens, sperans similibus abundare successibus, Sardanum oppidum obsidione vallat. Sed cum per dies aliquot operam ibi consumpsisset, videns se non posse proficere, insigne oppidum Hasard nomine, minus tamen munitum, apponit obsidere; dumque ibi machinas erigit et bellicos instruit apparatus, vires in damnum obsessorum experiens, ecce rex et comos cum eo Tripolitanus, nec non et Edessanus, cum ingentibus copiis adsunt, obsessis opem, auctore Domino, in proximo collaturi. Qui postquam ad hostes inceperunt accedere, tres ex se ordinaverunt acies; quarum in prima, quae in dextro erat cornu, Antiochenos locant proceres; in secunda vero quae in sinistro erat ordinata latere, utrumque cum suis constituunt comitem; in medio vero, dominum regem. Erant autem eis, equites mille et centum; peditum autem duo millia. Bursequinus vero nostrorum videns adventum et pro certo sciens quod ad congrediendum statim more prudentum erant parati, videns quod honeste bellum declinare non posset, instituit et ipse acies viginti; dicebantur enim equitum esse quindecim millia. Ordinatis ergo hinc inde cohortibus, et in ordinem dispositis, et contra se mutuo accedentibus, irruunt in se, hostium more, vehementius; et armis protervo studio vicissim illatis stragem inferunt, mortem modis pluribus, irrogantes; solet enim in hujusmodi conflictibus odiorum incentivum et inimicitiarum fomitem dare majorem, sacrilegii et legis contemptae dolor; aliter enim et demissius solet inter consortes ejusdem legis et fidei pugna committi; aliter inter discolos et contradictorias habentes traditiones; hic enim sufficit ad materiam jugis scandali et perpetuorum jurgiorum, quod in ejusdem fidei articulis non communicant, etsi nulla alia sit odiorum materia. Congredientes ergo praedictae acies instant protervius in alterutrum; sed divina praesente clementia (cui non est difficile cum paucis multos superare; cujus sermo est de suis: Unus mille, et duo fugabunt decem millia [Deut. XXXII, 30] ); praevaluit pars nostra; et hostibus in fugam conversis victoria de coelis concessa, gloriosissime potiti sunt. Dicuntur autem in eo conflictu hostium cecidisse duo millia, de nostris vero viginti quatuor. Bursequinus autem videns quod longe aliter quam ratus fuerat, ei accidisset, confusione indutus et reverentia transito Euphrate, non jam ambulans in mirabilibus super se, ad propria reversus est. Rex autem tum ex hostium spoliis, tum ex fidelium et amicorum suorum liberalitate, ingenti collecta pecunia, filiam suam quinquennem, quam pro se obsidem dederat, soluta pecunia recepit; sumptaque ab Antiochenis ad tempus licentia, sospes victorque Hierosolymam reversus est. Eodem anno rex super urbem Berytensem in montanis castrum unum, cui mons Glavianus nomen, fundavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License