Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Quot et quantis vitiis per illud tempus subjectus esset mundus.

Nec solum in Oriente ita fideles ab impiis opprimebantur, verum in Occidente et in omni pene orbe terrarum, maxime inter eos qui fideles dicebantur, fides defecerat, et Domini timor erat de medio sublatus: perierat de rebus justitia, et aequitate subacta, violentia dominabatur in populis. Fraus, dolus et circumventio late involverant universa. Virtus omnis locum dederat et cesserat quasi inutilis, malitia subintrante. Videbatur sane mundus declinasse ad vesperam; et Filii hominis adventus secundus fore vicinior. Nam multorum refrixerat charitas, et fides non inveniebatur super terram: confusis ordinibus cuncta ferebantur, et in chaos pristinum mundus videbatur redire velle. Majores enim principes, qui subjectos ad pacem tenebantur dirigere, neglecto pacis foedere, pro causis levibus contendentes ad invicem, regiones tradebant incendiis, praedas passim exercebant, pauperum bona impiis satellitibus suis exponebant ad rapinam; non erant tutae alicujus facultates inter tot insidias; causa sufficiens putabatur, ut ad carceres quis traheretur, aut vincula, et in proprio corpore indignos sustineret cruciatus, quod aliquid habere crederetur. Ecclesiarum et monasteriorum non parcebatur praediis, nec sanctorum possessionibus conferebant aliquid a piis principibus indulta privilegia; sed nec immunitatem solitam, et pristinam sibi vindicabant dignitatem. Effringebatur sane sanctuarium, et usibus dedicata coelestibus vi rapiebantur utensilia. Non distinguebat sacrum a profano manus sacrilega; sed sublata differentia, praedae patebant altarium vestes, amictus sacerdotum et vasa Domini. De gremio divinae domus, de adytis penitioribus, de basilicarum atriis, qui ad eas confugerant, ad mortem trahebantur et supplicia. Vias quoque publicas accincti gladio grassatores improbi obsidebant, iter agentibus praetendentes insidias, ubi nec peregrinis, nec viris parcebatur religiosis. Sed nec urbes nec oppida ab iis importunitatibus vacabant, in quibus sicarii vicos omnes et plateas suspectas reddebant innocentibus. Quo quis erat insontior, eo pluribus subjacebat insidiis. Fornicationum etiam genus quodlibet, quasi res licita, passim et sine rubore exercebatur impune. Sed nec inter affines aut propinquos, tuta erant matrimoniorum foedera. Amica coelestibus et Deo placens, quasi res vilis, jussa migrare erat continentia. Nec parcimoniae aut sobrietati locus erat, ubi luxus, et ebrietas, et pernox alea praeoccupaverant aditus atque atria possidebant. Nec clerus a populo vita nobiliore differebat, sed sicut in propheta legitur: Sicut populus, ita et sacerdos (Osee IV, 9; Isa. XXIV, 2). Nam episcopi negligentes facti erant; canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI, 10); personarum acceptores, oleo peccatoris impinguentes capita sua, commissa ovilia lupis venientibus, mercenariorum more, deserebant. Et illius verbi immemores Dominici, quo dicitur: Accepistis gratis, gratis date (Matth. X, 8); Simoniacam non declinabant haeresim, Giezi sordibus et macula foedati. Quid plura? ut in summa dicatur: Omne in praecipiti vitium stetit, et: Omnis caro corruperat viam suam (Gen. VI, 12). Nec pronos ad malum revocare poterant Domini comminantis prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum. Erant enim pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et terraemotus magni per loca (Matth. XXIV, 7); et caetera quae Dominus in Evangelio diligenter enumerat. Sed obstinati in operibus mortuis, quasi sus in volutabro (II Petr. II, 22); et quasi jumenta putrescebant in stercore suo, pia Domini longanimitate abutentes; quasi quibus a Domino diceretur: Percussi eos, et non doluerunt; curavi eos, et non sunt sanati (Jer. V, 3).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License