Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Rex Ascalonitas prosternit, et simul Aegyptios, qui ad eorum subsidium convenerant.

Per idem tempus, elapso pacis temporalis et initi foederis spatio, quod inter dominum regem et Doldequinum, interventu pecuniae prius convenerat, sociata sibi de universo regno militia, in terram Damascenorum rex ingreditur; ubi regionem liberis peragrans discursibus, suburbana quaedam diruit; eorumque habitatores secum deducens, praedam maximam et spolia de hostibus referens uberrima, sospes et incolumis in sua se recepit. Necdumque dissolutis cohortibus vix elapso triduo, nuntiatur, Aegyptiorum exercitum cum ingenti apparatu ad urbem Ascalonam accessisse; erat enim Aegyptiis consuetudo per annos singulos quater ad eamdem civitatem novas expeditiones dirigere ut viribus continue reparatis, sustinere possent assiduos nostrorum conflictus, et pene continuas quae saepius irrogabantur injurias. His autem qui novi recentesque venerant, mos erat et consuetudo, ut nostrorum plurimum affectarent congressus, experiri cupientes nostrorum vires, et de sua probitate certa civibus dare argumenta: unde et frequentius in bellicis congressionibus ex eis plures, et capi consueverant, et gladiis interire saepius, tanquam regionis ignari, et armorum plenam non assecuti experientiam; veteranis civibus, nostrorum prudentius declinantibus occursum, et remissius insectantibus aliquando fugientes. Quod postquam domino regi nuntiatum est, magis continuata quam renovata expeditione, illuc celerrime contendit: quo cum pervenisset, ipse cum fortioribus et magis strenuis loco ad id congruo se locat in insidiis, levis armaturae praemissis militibus, qui discursionibus vagis urbanorum irritent animos, et provocent ad insectandum. At vero cives videntes liberis discursionibus per loca urbi contermina nostros evagari, indigne ferentes nimium eorum tantam audaciam, certatim arma corripiunt; et egressi imprudenter seorsum per manipulos, nostros sponte terga dantes, in fugam vertunt. Fugientes quoque sequentes imprudentius, usque ad locum, ubi rex cum electa militia latebat in insidiis, pervenerunt. Rex autem opportunitatem non respuens oblatam, et qui cum eo erant, ei fideliter adhaerentes, hostes ad urbem redire volentes praeveniunt, cum eisque cominus conserentes, gladiis instant animosius; et antequam in urbem se recipiant, quadraginta ex eis passim obtruncant, caeteris in urbem confugientibus, et vix intra moenia salvari se credentibus. Qui autem ceciderunt, strenuos fuisse, et de nobilioribus, civium lamenta et ejulatus in civitate solito amplior, docuerunt. Rex autem tubis clangentibus, et tympanorum strepitu suis ad se revocatis, cum ingenti laetitia prope urbem castrametatus, tota nocte ibidem victor quievit; inde sospes Hierosolymam reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License