Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Rex fines Damascenorum ingreditur; occurrit ei Doldequinus; pugna committitur; victor redit noster exercitus.

Sequenti vero anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1126, regni vero ejusdem domini Balduini octavus, mense Januario, congregatus est de mandato domini regis et principum, universi regni populus, a maximo usque ad minimum, voce praeconia, per urbes singulas; et infra paucos dies, collectum est universi regni robur, quasi vir unus, juxta urbem Tiberiadensem, quasi in fines Damascenorum ex condicto ingressuri. Quo pervenientes, signis commoniti militaribus, compositis sarcinis et agminibus ordine incedentibus, peragrata Decapoli regione, terras hostium ingrediuntur: inde vallem angustam, quae dicitur Cavea Roob, usque ad campestria Medan transierunt. Est autem planities longe lateque patens, prospectibus libera, per quam fluvius, Dan nomine, transiens, inter Tiberiadem et Scythopolim, quae olim dicta est Bethsan, Jordanem influit. Arbitrantur autem quidam, qui et nominis juvantur argumento, quod iste sit fluvius, qui Jordani praestat ultimam nominis partem; nam quidquid in mare descendit Galilaeae, et inde egreditur, usque ad istius fluminis influentiam, Jor dicunt; reliquum vero quod exinde defluit, Jordanem esse dicunt, quasi Jor et Dan commistis. Beda tamen, et quidam alii nostri doctores, auctoritatis praecipuae, utrumque fontem juxta Caesaream Philippi, ad radices Libani sitam, originem dicunt habere; quorum alter Jor, alter dicitur Dan; ex quibus Jordanis fluenta contrahens, totus inde in stagnum Genesar, quod est mare Galilaeae, descendit; et inde totus egrediens, per milliaria pene centum, in lacum Asphaltites, qui alio nomine dicitur mare salsissimum, vallem sulcans illustrem, se infundit. Praedicta ergo campestria noster pertransiens exercitus, usque ad vicum, cui nomen Salome, pervenit. Erat autem locus is, sicut et hodie, Christianis deputatus habitatoribus; unde nostri loco parcentes, habitatoribus ejus quasi fratribus usi, ad locum cui nomen Mergisafar, ordinatis cohortibus, et militia locis congruis deputata, contendunt. Dicitur autem idem esse locus, in quo Saulus, lupus rapax, Ecclesiae Dei persecutor, vocem audivit dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4) et caetera. Videtur autem divinitus procuratum, ut in eo loco, in quo haec acciderant, eadem die qua haec eadem accidisse dicebantur, ut ex persecutore fieret vas electionis, fidelium exercitus illuc perveniret. Illic ergo congregati, per biduum sustinentes, castra Damascenorum contra se posita non longius intuentur. Tertia demum die convenientes adinvicem, ordinato hinc inde et diligentius instructo praeliandi apparatu, arma conferunt ex utraque parte nimis hostiliter; et paribus quasi congressibus incedentes, ancipitem diu de victoria protraxerunt sententiam. Rex tamen more solito hostibus instans atrocius, strenuorum quemque vocat ex nomine; et verbis simul et exemplo commonens, ad stragem invitat et victoriam pollicetur. Illi vero stricto gladio hostibus incumbentes, regem quoad possunt, strenue nimis imitari nituntur; et fidei zelum habentes, divinam simul et suas ulcisci nituntur injurias. At vero Doldequinus suos nihilominus dictis animat, et ad pugnam promissis incendit, asserens eos justum bellum gerere pro uxoribus et liberis; et pro libertate, quod majus est, proque solo patrio cum praedonibus decertare. His et similibus insistunt non inferiore spiritu, viribus non imparibus. Porro pedestres manipuli, domini regis et equitum exemplis edocti, in ipsas hostium acies acrius se ingerunt et insistunt animosius; si quos de hostibus lapsos vel saucios reperiunt, gladiis obtruncant, evadendi vias intercludunt; nostros vero dejectos erigunt et restituunt ad conflictum; saucios vero remittunt ad sarcinas, ut sui curam possint habere; quodque amplius hostilibus turbis illa die damnosum fuisse creditur, quidam equis hostium sauciandis omnem dabant operam, eorumque sessores subsequentibus sociis parabant ad victimam. Rex vero in condensis hostium cuneis, strenuis quibusdam, et illustribus comitatus, quasi leo fulminat, et a dextris et a laeva stragem operans ipsis victoribus miserabilem. Non legitur apud nos usque ad illum diem, tam periculoso et ancipiti certamine desudatum esse; nam cum ab hora diei tertia, usque in decimam protractum esset praelium, vix hora undena discerni poterat, utra pars meliorem esset reportatura calculum. Tandem, opitulante divina clementia, et intercedente pro eis doctore gentium egregio, hostes in fugam versi sunt, suorum stragem perpessi saeculis memorabilem. Dicuntur ex eis cecidisse illa die plusquam duo millia, de nostris vero recensito tam equitum quam peditum numero, inventum est, de equitibus viginti quatuor cecidisse; de pedestribus vero, octoginta. Sic ergo nostris divinitus collata victoria, rex victor agonis campum obtinuit. Unde cum laetitia et gratiarum actionibus educens exercitum, ad propria coepit habere regressum. Dumque in itinere esset, turrim habens obviam, in qua nonaginta sex de hostibus, gratia salutis, se receperant, eam violenter, impugnant, et hostes comprehensos gladiis vitam finire compellunt. Inde etiam procedentes, aliam nihilominus turrim occupant violenter, viginti de hostibus, qui ad eam conservandam erant deputati, indulgentes vitam, eo quod nostris turrim praedictam sine difficultate tradiderant; quam celerius suffodientes, cum ingenti strepitu ad terram dejiciunt penitus dissolutam. Unde multiplici et saeculis memoranda potiti victoria, ad propria cum gaudio remearunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License