Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Boamundus junior Antiochiam pervenit; rex ei terram suam restituit; filia sua Halis nomine, in uxorem data.

Automno sequente, dominus Boamundus junior, domini Boamundi senioris filius, princeps Tarentinus, inito pacto et composito foedere cum domino Guillelmo duce Apuliae patruo suo, de futura successione, videlicet tali, ut uter eorum prior vita decederet, alter ei succederet in universum: paratis navibus, galeis videlicet decem, et duodecim aliis ad sarcinas et impedimenta devehenda, et arma simul et victualia transferenda opportunis, iter in Syriam dirigit, de domini regis fide praesumens, ut ei advenienti, et paternam reposcenti haereditatem non negaret. Advenienti igitur, et infra fauces Orontis fluminis classe jam in tuto recepta, postquam domino regi compertum est, cum magnatibus regionis ei processit obviam: et Antiochiam ingresso, urbem et regionem benigne ei restituit universam, cujus cura pervigil et anxia nimis sollicitudo eum per annos maceraverat octo. Restituto igitur principatu, universi proceres et magnates regionis praesente domino rege, et monente, fidelitatem ligiam in palatio suo illi exhibuerunt. Postmodum interventu quorumdam utrique parti familiarium factum est, quod dominus rex unam de filiabus suis Halim nomine, natu secundam, placitis utrinque conditionibus, ei concederet uxorem, ut amplior inter eos gratia et amica magis proportio intercederet. Erat autem dominus Boamundus adolescens, quasi annorum decem et octo, formae venustate conspicuus, procerus admodum, crine flavo, vultu favorabili, et qui vere principem, etiam ignorantibus, indicaret; sermone gratus, et qui verbo audientium animos facile sibi conciliaret; liberalis plurimum, et more patris vere magnificus; secundum carnem nulli mortalium nobilitate secundus; quippe cui Boamundus senior, domini Roberti Guischardi illustris et per saecula viri memorabilis filius pater erat; mater vero, spectabilis et nobilissima inter illustres Constantia, excellentis regis Francorum Philippi filia. Celebratis igitur de more ruptiis, et filia apud dominum principem lege conjugali solemniter collocata, rex Hierosolymam, oneris majore parte deposita, sospes et incolumis reversus est. Dominus vero Boamundus vere sequenti oppidum Cafardan, quod aliquot ante annis, hostes in manu forti sibi violenter subjugaverant, convocatis ex universo principatu militaribus copiis et machinis ad impugnationem praesidiorum necessariis per operam artificum fabrefactis, castrum obsidet; et modico temporis intervallo violenter expugnatum recepit, nulli parcens eorum quos intus comprehendit, quamvis multo pretio vitam tentarent emere, et pecuniae interventu obtinere salutem. Has dedit primitias, inclytus et nobilis, suae adolescentiae, princeps et bonae indolis argumenta prima.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License