Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Inter eumdem Boamundum et Joscelinum comitem Edessanum, graves oriuntur inimicitiae; sed rex celer advolat, et componit. Africani urbem Siciliae Syracusam violenter effringunt.

Nec mora, causis intervenientibus occultis, quantum ad nos, Deo tamen odibilibus, ortae sunt graves inimicitiae inter eumdem dominum principem et comitem Edessanum Joscelinum seniorem: ita quod contra bonos mores et nostrorum disciplinam temporum, perniciosum posteris relinquens exemplum, Turcos et infidelium turmas in suum convocaret subsidium; et eorum fretus auxilio, regionem Antiochenam incendiis traderet, et ejus habitatoribus, Christi servis, indebitae jugum induceret servitutis; quodque notabilius et divina animadversione dignius creditur, absente principe, et hoc penitus ignorante, dum in servitio Christi hostes impugnando desudat, haec omnia commissa dicuntur. Unde praedictus Joscelinus eorum omnium, ad quos sermo iste pervenit odium incurrens et indignationem, omnium maledictiones merebatur. Rex vero, fama deferente haec audiens, sollicitus primum, ne illius occasione scissurae, major in nostram confusionem hostibus pateret introitus, quia Regnum in seipsum divisum, juxta verbum Domini, desolabitur (Luc. XI, 17); consequenter autem, quia secundum carnem uterque illi erat proximus; alter enim consobrinus materterae filius; alter vero gener, et cui recenter desponsaverat filiam: velox ad partes illas pacem compositurus, advolat, dominoque Antiochenorum patriarcha Bernardo, fidelem et devotum cooperatorem se exhibente, pacem optimam inter eos reformavit: eo maxime opportunitatem praestante, quod medio tempore comes gravem incurrit aegritudinem, qua periculosissime laborans, et facti poenitens, Domino se votis obligavit, quod si vitam indulgeret et salutem, domino principi satisfaceret, et ei debitam fidelitatem impendens reconciliaretur: quod et factum est. Nam postquam plenam adeptus est convalescentiam, praesentibus domino rege, domino quoque patriarcha, reconciliatis eis adinvicem, et plena intercedente gratia, fidelitatem ei manualiter exhibuit, eam deinceps debito tenore, conservans. Rex autem, pace composita, Hierosolymam reversus est. Per idem tempus, comes Siciliae Rogerus classem galearum quadraginta multo studio paratam, ad partes Africae dicitur direxisse; ubi earum adventu praecognito, provinciales praemoniti, provide se habentes, nullam hostibus nocendi sibi praebuerunt opportunitatem: imo e converso galeas quas pene se habebant, studio non inferiore armantes, praedictos malefactores suos, infecto negotio redeuntes, cursu celerrimo persequentes, usque in Siciliam devecti sunt; quo pervenientes cum galeis octoginta, urbem Syracusanam nobilem et antiquam, longa pace desidem, securam et nihil tale verentem, aggrediuntur subito, et protinus occupant violenter. Impugnata etiam urbe, cives obtruncant gladiis, nemini parcentes sexus intuitu vel aetatis; quibus autem parcebatur, omni morte durior servitus parabatur. Porro episcopus loci cum paucis ecclesiae clericis ad suburbana fugiens, vix evasit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License