Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Rex, princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, comes Edessanus, fines Damascenorum ingrediuntur; sed confusi, exercitus parte amissa, redeunt. Moritur Stephanus patriarcha; Willelmus ei substituitur.

Anno sequenti Hugo de Paganis, magister militiae templi primus, et quidam alii viri religiosi, qui a domino rege, et aliis regni principibus ad Occidentales missi fuerant principes, ut nostrorum subsidium populos excitarent, et ad obsidionem Damascenae urbis, potentes specialiter invitarent, reversi sunt: plurimaque nobilium virorum turba, verborum illorum fidem secuti, in regnum venerant. Unde de eorum confisi viribus et opera, ex condicto convenerunt omnes Orientis Christiani principes; dominus videlicet rex Balduinus, dominus Fulco comes Andegavensium, dominus Pontius comes Tripolitanus, dominus Boamundus junior princeps Antiochenus, dominus Joscelinus senior, comes Edessanus: hi omnes communicato consilio, collectis undique copiis militaribus et subsidiis convocatis, instructis agminibus certatim properant, ut egregiam et nobilem Damascenorum civitatem obsideant, obsessamque aut violenter ad deditionem compellant, aut armis cominus expugnent. Sed tantis conatibus, ex occulto, justo tamen, judicio divina occurrit providentia; nam cum fines Damascenorum prosperis, Deo duce, adhuc successibus attigissent, pervenientes ad locum, qui dicitur Mergesaphar, separaverunt se ab exercitu inferioris manus homines, quibus in castris id solet esse officii, ut pro victualibus necessariis que tam ad usum hominum quam jumentorum alimentis per suburbana longe lateque vagantes se porrigerent. Quibus ad custodiam datus est dominus Willelmus de Buris, cum equitibus mille. Porro illi, sicut talibus solet esse consuetudo, separati ab invicem, omnem coeperunt regionem temere perlustrare, studiose seorsum et sine consortibus incedentes, ut quod quisque reperiret caeteris non communicans, sibi proprium vindicaret; dumque circa haec detinerentur occupati, et suburbana effringentes, spolia ad suos comportare nituntur, imprudenter nimis coeperunt se habere, et militarem transgredi disciplinam. Quod audiens Damascenorum princeps Doldequinus, sperans sicuti accidit, incautos eos et locorum ignaros, si subito cum suis irrueret, posse conficere, assumptis sibi ex omni numero suorum expeditissimis et re militari prudentioribus, subita congressione nostros qui pabulatum, ut praediximus, incaute processerant, adoritur; et imparatos, aliisque studiis dantes operam, facile vertit in fugam; dispersos passim per agros, obtruncat; nec insequi desistit, donec tam vulgus quam robur egregiorum, qui eis ad custodiam deputati fuerant, in fugam convertit, pluribus ex eis interemptis. Quo comperto, nostri qui in exercitu erant, ad tantam propulsandam injuriam, et ad ultionem prosequendam parati, arma corripiunt, hostibus obviam, viriliter obstinatis animis et indignatione nimia accensis, ire parant: cum subito virtus divina, qua invita, hominum non satis promoventur negotia, tantam imbrium immisit intemperiem, tantam aeris caliginem, tantam viarum, propter aquarum abundantiam difficultatem, ut vix de vita nemine, nisi sola aeris inclementia perurgente, sperare liceret. Caliginosus enim aer, et nubium densitas, ventorum etiam irregularis concursus, tonitrua et coruscationes saepissimae, id ipsum multo ante significaverant. Sed ignara futuri mens hominum caeca, revocantem non exaudivit divinam longanimitatem; sed ea invita, quod impossibile est, procedere nititur. Videntesque pro peccatis eorum immissam aeris intemperiem, revocant de necessitate propositum; et mutatis conditionibus qui hostibus primum terribiles, nimiumque suspecti advenerant, nunc hoste quieto et etiam superiore facto, sibi ipsis oneri erant; et ad propria redire victoriam reputabant immensam. Igitur VIII Idus Decembris, anno ab Incarnatione Domini 1130, regni domini Balduini duodecimo, accidit hoc, in eodem fere loco, ubi quadriennio prius insignem et cunctis memorabilem de eisdem hostibus idem rex obtinuerat palmam. Mirabile est, et vere mirabile, et supra opiniones hominum, quod de sua virtute praesumentes humilias, aeterne Salvator; et qui in homine confidunt, et carnem ponunt brachium suum, jaculo tuae maledictionis, meritis exigentibus, confodis; adjutorem non quaerens, nec gloriae conparticipem. Tu enim dixisti, benedicte Domine: Gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLVIII, 11). Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19). Percutiam, et sanabo; et ego vivere faciam; et non est qui de manu mea possit eruere (Deut. XXXII, 39). Et vere, Domine. Nam dum rex solis regni sui viribus et propria usus militia, superabundanti divinae gratiae se commisit totum, de hostibus saepius insperatos reportavit triumphos; ubi vero de multitudine confidens, hominis opera se sublimari posse praesumpsit, et multiplicatis auxiliis de mortalium coepit virtute confidere, gratiam subtrahens, eum suis conditionibus reliquisti. Abiit enim in multitudine confusus, qui in paucitate, Domini fretus auxilio, de hostibus facile consueverat triumphare. Sic ergo temporis divinitus immissa abacti intemperie et coelis contra eos impugnantibus, nec de suis qui hostium gladiis ceciderant sumpta est ultio, nec propositum effectui mancipare potuerunt. His ita gestis, nostri principes ab alterutro divisi, impossibile credentes quod incoeptum prius opus, facile posset de caetero continuari, ad propria sunt reversi. Mortuus est interim piae memoriae dominus Stephanus patriarcha Hierosolymorum; cui successit dominus Willelmus, prior ecclesiae Dominici Sepulcri: vir simplex, modice litteratus, forma decorus, moralitate commendabilis; Flamingus natione, de eo loco qui dicitur Mecine; regi, regnique principibus et populo universo plurimum acceptus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License