Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Boamundus Antiochenorum princeps, in Cilicia circa Mamistram occiditur. Rex Antiocham properat. Boamundi uxor patrem advenientem tentat repellere; sed civium opera regi traditur civitas, exclusa principissa.

Postquam igitur dominus Boamundus regis gener, princeps Antiochenus, ab ea expeditione rediens in suam se recepit provinciam, Rodoan maledictionis filius, Halapiae princeps, Turcorum dominator potentissimus, fines Antiochenorum ingressus est. Cui cum dominus princeps volens eum a suis arcere finibus, obviam properasset, in Ciliciam descendit, aliis etiam tractus causis, quae domesticam et familiarem habebant rationem. Ubi cum in eo loco qui dicitur Pratum palliorum, in campestribus late patentibus castrametatus est, hostium irruente subito multitudine, suis eum destituentibus, gladiis confossus interiit. Magnus princeps, et Deo si vixisset amabilis, nisi mors immatura et sors invida humanis eum rebus subtraxisset: quo casu populus Antiochenus mente plurimum consternatus, qui sub illius regimine tutum per longa tempora se arbitrabatur posse conservari, et de ejus adolescentia supra id quam expediret praesumebat, in recidivas iterum incidentes querimonias, ut sine principis officio iterum hostibus praeda fierent, communicato consilio dominum Hierosolymorum regem evocant. Quod postquam domino regi nuntiatum est, facti novitate permotus, timens ne pro ducis defectu praedictae regioni deterius aliquid contingeret, omissis propriis, coepit aliena curare, nil reputans alienum, quod Christianis principibus accidisset; dignum etiam sua existimans sollicitudine, quidquid populo Christiano per labores suos posse videbat accedere, citatis gressibus Antiochiam properat. Interea ejus filia, morte mariti cognita, nequam agitata spiritu, rem concipit nefariam, antequam de adventu patris quidquam persentisceret. Ut statum sibi praepararet tranquilliorem et effectui manciparet propositum, ad quemdam Turcorum potentissimum ducem, nomine Sanguinum, nuntios dirigit, ejus ope sperans, invitis patribus et universa plebe, Antiochiam sibi in perpetuum vindicare posse. Erat autem eidem ex domino Boamundo bonae memoriae, unica filia, cujus non multa apud matrem videbatur esse gratia; illuc enim tota matris videbatur properare intentio, ut vel in viduitate consistens, vel ad secunda vota demigrans, principatum sibi exhaeredata filia, perpetuo possideret. Miserat autem et praedicto nobili viro, per quemdam familiarem suum, palefredum albissimum, argento ferratum, freno et caeteris argenteis phaleris redimitum, exameto coopertum albissimo, ut in omnibus candor niveus consonaret. Qui nuntius in itinere casu interceptus, et in domini regis constitutus praesentia, facti seriem confessus, viarum suarum fructus colligens, supremo supplicio vitam finivit. Rex itaque Antiochiam ob praedicta quae acciderant infortunia properans, illucque perveniens in civitatem, filia prohibente non est admissus, cauteriatam quae timens conscientiam, etiam patris arbitrium verebatur; suis ergo complicibus et quos pecunia corruperat civitatem tradens, omnino resistere moliebatur, et tyrannidem suam liberius exercere. Sed accidit ei longe secus a proposito. Nam in eadem civitate erant viri timentes Deum, insanientis feminae contemnentes proterviam; quorum unus erat Petrus Latinator, monachus Sancti Pauli, et Willelmus de Adversa. Hi consentientibus aliis, dominum regem occultis vocant internuntiis, et ex condicto dominum Fulconem, Andegavensium comitem, in porta Ducis locant; dominum vero comitem Joscelinum, in porta Sancti Pauli; deinde aditus reserant, regem introducunt. Quo cognito principissa in arcem contendit: unde postmodum a prudentioribus, et quibus plenam fidem habebat, evocata, ante patris praesentiam se constituit, ejus arbitrio paritura. Pater vero, licet pro commisso graviorem adversus eam indignationis motum conceperat, tamen intervenientium prece devictus, et paterno non destitutus affectu, recepta Antiochia, ne filia simile aliquando attentaret, Laodiciam et Gabulum urbes maritimas ei concessit, quas tamen maritus supremo judicio ei ob donationem propter nuptias destinaverat. Ordinatis igitur illius civitatis negotiis, et cura principibus concessa, revocante eum domestica sollicitudine, Hierosolymam reversus est; sumptis tamen prius, tam majorum quam minorum fidelitatibus, et corporaliter juramentis: quod vel eo vivente, vel post ejus obitum Antiochiam cum suis pertinentiis, Constantiae pupillae, domini Boamundi junioris filiae, fideliter conservarent. Verebatur enim propriae filiae suae malitiam, ne praedictam pupillam tentaret, sicut et prius fecerat, exhaeredem facere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License