Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER QUARTUSDECIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quis moribus, et quibus majoribus editus fuerit dominus Fulco, tertius Hierosolymorum rex.

Vocato igitur ex hac luce domino Balduino, Hierosolymorum ex Latinis rege secundo, qui cognominatus est de Burgo, successit in regno dominus Fulco gener ejus, comes Turonensium, Caenomanensium et Andegavensium, cui praedictus dominus rex filiam suam primogenitam Milisendem nomine dederat uxorem, ut praemisimus. Erat autem idem Fulco vir rufus, sed instar David, quem invenit Dominus juxta cor suum; fidelis, mansuetus, et contra leges illius coloris affabilis, benignus et misericors; in operibus pietatis et eleemosynarum largitione liberalis admodum; secundum carnem princeps potens, et apud suos felicissimus, priusquam etiam ad regni vocaretur gubernacula; rei militaris experientissimus, et in bellicis sudoribus patiens et providus plurimum; statura mediocri, sed jam grandaevus, et plus quam sexagesimum agens annum. Inter alios vero, quos lege mortalitatis patiebatur defectus, fluidam et labilem eatenus habebat memoriam, ut suorum domesticorum etiam non teneret nomina, nec vultus nisi paucorum agnosceret: ita ut de eo cui paulo ante supremum impenderat honorem et familiaritatis gratiam, diligenter postmodum quaereret, quisnam esset si ex improviso se praesentem daret. Unde multos de ejus familiaritate praesumentes, ad confusionem compulit, cum ipsi aliis se defensores dare proposuerant, et ipsi patrono apud eum indigerent. Pater hujus, Turonensium et Andegavensium comes, Fulco etiam dictus est et cognominatus Rechin, qui uxorem duxit sororem domini Amalrici de Montfort, nomine Bertheleam: unde duos suscepit filios: Fulconem istum, unde nobis est sermo; et Gaufridum Martel; et filiam unam, Hermingerdam nomine, quae prius uxor fuit Pictaviensium comitis Willelmi; a quo spreta et contra matrimonii leges abjecta, ad comitem Britanniae se contulit, eique affectione adhaesit maritali: ex quibus natus est Conanus, ejusdem Britanniae comes, qui cognominatus est Grossus. His ergo tribus liberis apud praedictum Fulconem seniorem editis, mater spreto marito, ad regem Francorum Philippum se contulit; qui etiam, abjecta uxore sua legitima, eam suscepit tori participem, curarum sociam, et affectione postea tractans maritali, contra leges ecclesiasticas, invitis et multum renitentibus regni ejus episcopis simul et principibus, apud se detinuit: ex eaque suscepit filios, Florum, Philippum et Ceciliam, de qua superius fecimus mentionem, quae prius Tancredi Antiochenorum principis uxor fuit, postmodum eo defuncto, domino Pontio, Tripolitano comiti, votis usa secundis, adhaesit. Praefatus vero Fuleo, senioris Fulconis filius, patre jam defuncto, uxorem duxit filiam comitis Cenomanensium Heliae, Guiburgem nomine, ex qua duos suscepit filios et filias totidem. Hujus autem matrimonii causa fuit mater; nam, dum idem adolescens in curia comitis Pictaviensium domini sui, pincernae fungeretur officio, audita fratris primogeniti morte, ab eodem comite captus est et vinculis mancipatus, occasione quorumdam castellorum, quae ab eo contendebat violenter eripere, quae pater ejus et frater in finibus praedicti comitis jure haereditario, sed de feodo praedicti comitis diu possederant. Quod audiens mater, quae jam ab ejus patre multo ante diverterat et ad dominum regem Francorum se contulerat, maternis mota visceribus, apud dominum regem supplex imploravit et obtinuit, quod filius ejus a vinculis absolutus, paternae restitueretur haereditati; insuper etiam effecit, ut supra nominati comitis Heliae unicam filiam, cum eis omni haereditate, dominus rex ejus filio uxorem concederet; ex qua, ut praediximus, duos filios genuit et filias in eodem numero. Primogeniti nomen fuit Gaufridus, qui patri successit in eodem comitatu, cui senior Henricus, rex Anglorum potentissimus, filiam unicam Mahaldam nomine, domini Henrici Romanorum imperatoris viduam, uxorem dedit; ex qua idem Gaufridus tres suscepit filios: Henricum videlicet, qui nunc Angliae regnum strenue et prudenter administrat; et Gaufridum, qui cognominatus est Plantagenest; et Willelmum, qui dictus est cognomento Longaspata. Nomen vero secundi, ejusdem domini Fulconis filii, materni avi nomen referentis, Helias; cui Rotoldus comes Perchensis filiam suam unicam uxorem dedit, spondens, quod de caetero uxorem non duceret, sed omnem haereditatem suam cum omni integritate in eum moriens transferret. Pactorum tamen immemor et promissorum prodigus, uxorem duxit, sororem comitis Patritii, nobilis de Anglia viri; ex qua plures suscepit liberos: unde praedictus Helias ab ejus haereditate contra spem factus est alienus. Nomina autem filiarum, alterius Sibylla, quae inclyto et nobili viro domino Theoderico Flandrensium comiti nupsit, ex quibus ortus est Philippus, qui hodie Flandrensium procurat comitatum; nomen secundae Mahaldis, quae praedicti Anglorum regis Henrici filio desponsata fuerat; sed, antequam convenirent, sponsus in Angliam navigans, naufragium passus, pelago submersus est; ejus vero sponsa, perpetuum vovens caelibatum, in claustro puellarum religioso admodum, apud Fontem Ebraudi, sanctimonialem perpetuo vitam duxit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License