Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Quod antequam vocaretur a domino Balduino rege, causa peregrinationis Hierosolymam venerat; et de ejus in regem promotione.

Praedictus igitur Fulco uxore defuncta, Hierosolymam orationis gratia, priusquam a domino rege vocaretur, petierat: ubi magnifice plurimum in Dei servitio se habens, populi universi gratiam et domini regis, et universorum principum familiaritatem plurimam, meritis exigentibus acquisivit; quippe qui centum equites per annum integrum in regno suis habuit impensis; tandemque sospes ad propria regressus, filias nuptui, filios autem matrimonio collocans, comitatum suum optimo statu composuit; dumque strenue et prudenter annos aliquot post suum reditum suis incumbit negotiis, ecce dominus rex Hierosolymorum de successione sollicitus, videlicet apud quem primogenitam suam nuptui collocaret, post multam deliberationem, de communi universorum principum consilio, sed et de populi favore, quosdam de principibus suis, dominum videlicet Villelmum de Buris, dominum Guidonem Brisebarre, ad praedictum dirigit comitem, invitans eum ad filiae nuptias et regni successionem; qui compositis rebus et ordinato comitatu, data benedictione liberis suis, assumens sibi de honestis proceribus suis, iter veniendi ad domini regis vocationem arripuit; cui postquam in regnum ingressus est, statim infra paucos dies, sicut ex pacto tenebatur, primogenitam suam, ei matrimonio copulavit, conferens eidem dotis nomine, duas civitates maritimas, Tyrum et Ptolemaidam; quam quasi triennio possidens, continuo comes sicut ante quasi vocabatur. Defuncto igitur domino rege XI Kal. Septemb. anno ab Incarnatione Domini, 1131, idem comes cum praedicta uxore, XVIII Kal. Octob. in die exaltationis Sanctae Crucis, in ecclesia Dominici Sepulcri, a domino Willelmo, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, solemniter et ex more coronatus et consecratus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License