Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Senior Joscelinus Edessanus comes, aeger in lectica hostibus occurrit; et obtenta victoria carne solvitur; et de filio ejus Joscelino.

Per idem tempus, dominus Joscelinus comes Edessanus, longa aegritudine fatigatus, lecto decubans, mortis imminentem exspectabat diem. Ceciderat enim anno proxime praeterito circa partes Halapiae, super eum turris ex crudis lateribus compacta; quam cum hostibus in ea inclusis ut facilius caperet, suffodi fecerat; subfossa subito corruens, incautum oppresserat; unde eum sui cum multo labore, quasi sepultum et contritis artubus, vix eruerunt: quo languore multo tempore maceratus, adhuc egredi nitentem detinebat animam; cum ecce nuntius advolans, Soldanum Iconiensem obsedisse quoddam ejus castrum, cui nomen Cressum, nuntiat. Quo audito, vir magnanimus, sicut erat corpore debilis et prorsus impotens, sed mente validus, filium praecepit ad se evocari, injungens ut, assumpta secum universa regionis illius militia, hosti supra nominato viriliter occurreret et locum patris suppleret impotentis. Ille vero objiciens, quod praedictus Soldanus in gravi multitudine diceretur advenire, respectu tantarum virium paucos se habere, coepit se excusare; unde pater, pensata pusillanimitate filii, et ex eo verbo qualis futurus esset, colligens, militares praecipit convocari copias, et populum regionis universum. Quibus paratis, sibi aptari lecticam mandat; et in eam ascendens, hostibus occurrit, doloris oblitus et impotentiae; in quo cum aliquantulum cum exercitu processisset, nuntiat ei unus de magnatibus regionis Gaufridus, cognomento Monachus, Soldanum audito ejus adventu, obsidionem a castro dimovisse praedicto et iter ad reditum maturasse. Quo cognito, comes lecticam qua gestabatur, ad terram deponi jussit; et erectis in coelum manibus et devoto spiritu, Domino cum suspiriis et fletu gratias agens, quod in novissimis suis eum benignus et misericors Dominus tanta gratia visitasset: quod seminecis, et in ipsis mortis vestibulis constitutus adhuc hostibus Christianae fidei esset formidabilis, in gratiarum actionibus ultimum coelo tradidit spiritum, relicto filio aequivoco suo, sed a paterna gloria degenere plurimum, et eodem universorum bonorum ex asse haerede instituto. Fuit autem idem Joscelinus junior, ex sorore Leonis Armeni, viri inter suos potentissimi, natus; pusillus statura, sed membris plenioribus, robustus valde, carne et capillo niger, faciem habens latam, sed morbi, qui vulgo variola dicitur, cicatricibus respersam; oculis tumentibus, naso prominente; vir liberalis et militaribus actionibus conspicuus; sed commessationibus supra modum deditus, Veneris operibus et carnis deserviens immunditiis, usque ad infamiae notam. Hic nobilem corpore, sed moribus nobiliorem, Willelmi de Saona viduam, nomine Beatricem, uxorem duxit; ex qua filium, tertium Joscelinum suscepit; et filiam, quae prius uxor fuit Rainaldi de Mares, postea domini Almarici comitis Joppensis, qui postea fuit Hierosolymorum rex: unde natus est Balduinus Hierosolymorum rex sextus, et Sibilla soror ejus. Hic autem, ut in inferioribus dicetur, ignavia, et peccatis suis exigentibus, universam regionem, quam pater suus congruo rexerat moderamine, perdidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License