Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Rex vocatur ab Antiochenis; et malitia principissae aperitur.

Anno igitur primo regni domini Fulconis, cum esset tam civitas, quam tota regio Antiochena principis destituta solatio; mortuus enim fuerat ante dominum regem dominus Boamundus junior, unica filia haerede relicta, timentes magnates illius regionis, ne protectoris defectu provincia illa hostium pateret insidiis, dominum regem ad se vocant, ut partium illarum curam gereret, et omnia ad suam revocaret sollicitudinem. Uxor enim principis praedefuncti, domini regis Balduini filia, dominae Milisendis soror, mulier callida supra modum, et malitiosa nimis, quosdam habebat suorum commentorum fautores, quibus cooperantibus, circa principatum malignari studebat; volens sibi universam regionem, filia quam ex marito susceperat, exhaerede facta, vindicare; et sic demum obtento principatu, pro arbitrio suo ad secunda vota migrare. Pater autem ejus, dum viveret, statim defuncto marito, haec eadem machinantem industrie satis praevenerat; et eam vi ejectam ab Antiochia, jusserat esse contentam eo quod maritus nomine donationis propter nuptias in eam contulerat, duabus videlicet urbibus maritimis, Gabulo et Laodicia. Illa porro, patre defuncto, putans congruam invenisse opportunitatem, ad prius conceptum iterum aspirabat propositum. Horum autem studiorum complices munerum largitione et promissis superamplioribus, quosdam potentiores effecerat, Willelmum videlicet de Sehunna, Guarentonis fratrem et Pontium comitem Tripolitanum, necnon et Joscelinum juniorem Edessanum comitem. Quod timentes regionis illius magnates, quanto poterant studio, ejus impiis moliminibus obviam se dare nitebantur. Unde et dominum regem, ut praemisimus, eo citaverant intuitu, ut in his eum haberent adjutorem et regioni solatium non deesset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License