Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Hierosolymitanus patriarcha et regni principes praesidium fundant valde necessarium, cui nomen Castrum Arnaldi.

Interea, dum dominus rex in partibus Antiochenis ita detineretur occupatus, et illius regionis negotia ad suam revocaret sollicitudinem, tanquam propria, quousque ibi de communi consilio princeps ordinaretur, nostri qui in regno remanserant, dominus videlicet patriarcha, et cives Hierosolymitae, in domino habentes fiduciam, collectis in unum viribus, juxta locum antiquissimum, Nobe, qui hodie vulgari appellatione dicitur Bettenuble, in descensu montium, in primis auspiciis campestrium, via qua itur Liddam, et qua pervenitur ad mare, praesidium solido fundant opere, ad tutelam transeuntium peregrinorum; ibi enim in faucibus montium inter angustias inevitabiles, maximum iter agentibus solebat imminere periculum, Ascalonitis subitas irruptiones illic facere consuetis. Consummato itaque feliciter opere, nomen indicunt, castellum Arnaldi locum dicentes: factumque est per gratiam Domini, etiam praedicti castelli beneficium, quod adire volentibus Hierosolymam, aut ab ea redire, minus periculosus factus est transitus, et via multo securior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License