Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. De regis consilio mittitur ad Raimundum Pictaviensium comitis filium, qui Constantiam Boamundi ducat uxorem.

Adepta itaque dominus rex tam insigni victoria, Antiocheni principatus pro libero arbitrio disponens negotia, clarus habebatur admodum, duorum regnorum moderamina divina provisione sortitus, in utroque prosperis affluens, populum cum plena tranquillitate tuebatur. Accedentes porro ad eum illius regionis primores, specialiter autem quibus domino Boamundo, principi jam defuncto, et filiae ejus adhuc pupillae fidelitatem observare cordi erat, dominum regem familiariter adeunt, orantes intime, ut qui plenius nobilium virorum et illustrium adolescentium, in partibus ultramontanis habebat notitiam, eos edoceret, quem de tot principibus evocarent, apud quem domini sui filiam, bonorum paternorum haeredem, nuptui commodius collocarent. Qui gratanter suscipiens verbum, et fidem simul et sollicitudinem commendans, in partes cum eis hujus deliberationis ingressus, transcursis plurimis, de communi omnium consilio placuit, ut nobilis quidam et praecipuae indolis adolescens, Raimundus nomine, domini Willelmi Pictaviensium comitis filius, ad hoc vocaretur. Is in curia domini Henrici senioris, Anglorum regis, apud quem arma sumpserat militaria, moram facere dicebatur, domino Willelmo, fratre ejus primogenito, Aquitaniam jure haereditario gubernante. Libratis ergo deliberationis partibus, id expedientius esse arbitrati, legatos occulte dirigunt, Geraldum quemdam cognomento Jeberrum, fratrem Hospitalis, cum litteris domini patriarchae et procerum universorum: timentes ne si solemniter et per majores citaretur personas, principissa, sicut erat mulier malitiosa nimis, impedimenta moliretur. Erat enim cuivis impedire adventum facile; nam Rogerus tunc Apuliae dux, postmodum autem rex, Antiochiam cum omnibus pertinentiis suis, quasi jure sibi debitam haereditario, tanquam domino Boamundo consanguineo suo volens succedere, vindicabat. Robertus enim Guiscardus, Boamundi senioris pater, et Rogerus Siciliae comes, qui cognominatus est Bursa, hujus Rogeri regis pater, fratres fuerunt ex utroque parente. Junior autem Boamundus, senioris filius, fuit pater istius adolescentulae ad cujus nuptias praedictus adolescens Raimundus invitabatur. Oportebat igitur caute illum evocari, ne comperto ejus adventu, aut vi, aut insidiis, ejus aemuli praepedirent accessum. His igitur ita dispositis, dominus rex, prosequente eum universorum gratia, ad partes Hierosolymitanas se contulit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License