Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Mandatur ejus suffraganeis ut ei obediant; et ad hoc plures diriguntur epistolae.

Redeunti igitur, licet cum molestia, restituti sunt ei de suffraganeis ejus, qui in manu Hierosolymita ni patriarchae usque ad illam diem fuerant, Acconensis, Sidoniensis et Berythensis; reliquos autem, id est Biblitanum, Tripolitanum, Antaradensem, qui alios episcopatus ejusdem Ecclesiae, in manu sua velut proprios possidebant, Antiochenus patriarcha violenter detinebat, eam solam praetendens occasionem, quod ei non obediret, non quod ad ejus jurisdictionem eos respicere denegaret; quod ne fieret, sed ad matrem suam Tyrensem Ecclesiam redirent, idem dominus Innocentius papa praeceperat, scribens tam praedictis episcopis, quam Antiocheno patriarchae, in hunc modum:

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GERARDO Tripolitano, R. Tortosano et H. Biblitano episcopis salutem, et apostolicam benedictionem.

Scire debet vestra fraternitas quoniam status Ecclesiae tunc clarius elucescit, cum gradus in ea constituti illaesi servantur; et quae debetur praelatis singulis, absque contentione seu contradictione, reverentia exhibetur. Unumquemque etenim ex his qui sibi subjecti sunt, considerare convenit, quanta suos praelatos si quos habeat, reverentia et honorificentia debeat honorare; quae si injuste et immerito subtrahantur, unitatis status profecto nutabit, ad quem ecclesiastica doctrina, ob majorem firmitatem, diligenti consideratione omnia in se ordinando reduxit. Ne igitur ecclesiarum vestrarum honor vel dignitas ob contentionem seu rebellionem indebitam minuatur vel annulletur, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro Fulcherio, Tyrensi archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro debitam obedientiam et reverentiam deferatis. Nos enim vos et Ecclesias vestras, Tyrensi Ecclesiae, quae vestra metropolis est, auctoritate apostolica restituimus, et a juramento vel fidelitate, qua patriarchae Antiocheno estis astricti, eodem modo absolvimus. Si vero nostris mandatis obedire, et intra tres menses post harum acceptionem litterarum, ad obedientiam praedicti fratris nostri redire neglexeritis, sententiam quam ipse in vos canonice promulgabit, nos auctore Deo, ratam habebimus.

Datum Laterani, XVI Kal. Februarii.

Ne autem ab Antiocheno patriarcha, qui eos diu detinuerat, et vir erat potentior, praepedirentur domini papae jussionem exsequi, scripsit eidem patriarchae, in haec verba:

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RADULPHO Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.

Sanctorum canonum institutionibus continetur, ut unusquisque suis terminis contentus existat, nec in aliena jura irrepat. Ea etiam quae nobis fieri nolumus, tam divinis quam humanis legibus, proximis nostris facere prohibemur. Quae cum ita sint, fraternitati tuae mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae non impedias quin venerabili fratri nostro Fulcherio archiepiscopo, metropolitano suo, debitam obedientiam et reverentiam deferant: alioquin canonicis sanctionibus contraitur, si metropolitanis a suis suffraganeis obedientia subtrahatur. Optamus enim ut circa praelatos et subditos suum jus, et proprius ordo absque contradictione servetur.

Datum Laterani, XVI Kal. Februarii.

Nec solum his ita scripsit dominus papa, verum etiam et illis qui a patriarcha Hierosolymitano detenti fuerant; qui ejus timore, mandatis apostolicis obedire detrectabant, eodem modo praecipiens injunxit, ut omni occasione postposita, domino Tyrensi obedientiam exhiberent, in hunc modum:

INNOCENTIUS episcopus; servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BALDUINO Berycensi, BERNARDO Sidoniensi, JOANNI Ptolomaidensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc sancti Patres diversos esse in Ecclesia gradus et ordines voluerunt, ut dum subjectionem et reverentiam minores majoribus exhibent, una fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Gravat autem nos, et valde miramur, quod cum vobis jampridem litteris apostolicis praeceperimus ut venerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam exhiberetis, quasdam occasiones et interpretationes minus idoneas praetendendo, id facere contempsistis; cum utique quasi peccatum ariolandi, sit repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (I Reg. XV). Mandamus itaque vobis, et auctoritate apostolica iterato praecipimus, quatenus omni occasione submota eidem fratri nostro de caetero pareatis, nec sub obtentu obedientiae, quam alicui primati dependitis, sibi subjectionem et reverentiam metropolitano vestro debitam aliquatenus subtrahatis. Quod si contemptores ulterius exstiteritis, sententiam quam idem archiepiscopus in vos canonice protulit, aut protulerit, nos auctore Domino, ratam habebimus. Si vero pro eo quod eidem fratri nostro obedieritis, a patriarcha Hierosolymitano aliquid contra vos fuerit constitutum, nos eamdem sententiam viribus carere decernimus, et nullius momenti esse censemus.

Datae Laterani, XVI Kal. Februarii




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License