Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Aperitur unde et ex qua causa haec inter duos patriarchas orta sit controversia; et qua ratione se quisque tueatur.

Ne autem in admirationem cuiquam veniat, quod cum prius Tyrensem archiepiscopum quatuordecim de jure suffraganeos habere diximus, dominus autem papa non nisi sex scribit; sciendum est, quod Paneadensis civitas, quae est Caesarea Philippi, nondum habebat episcopum, et isti sex reliquos detinebant episcopatus. Sidoniensis enim detinebat, sicut et nunc etiam detinet, Sareptanum; Tripolitanus vero Botriensem, Archensem, Artuscensem; Antaradensis vero, qui et Tortosanus dicitur, Aradiensem et Maracleensem. Ex his autem sex, Antiochenus patriarcha tres sibi habebat obedientes, Antaradensem videlicet, Tripolitanum et Bibliensem. Captis enim praedictis urbibus, in eis consecravit episcopos, ea intentione, ut Tyrensi metropoli expedita, et archiepiscopo juxta prisca constituta sibi debitam exhibente obedientiam, ipse eos sine difficultate ei, sicut et de jure tenebatur, restitueret. Erant autem eae praedictae civitates in comitatu Tripolitano, unde, domino rege non impediente, liberius hoc poterat facere Antiochenus patriarcha; in reliquis autem tribus, Berytho, Sidone et Ptolomaida, quae est Accon, dominus Hierosolymitanus patriarcha consecravit episcopos tali intentione ut, capta urbe Tyrensium, et ibi per eumdem archiepiscopo consecrato, eos sibi restitueret; praesumebat enim, ut contra priscam consuetudinem Tyrensis aliquando ei deberet obedire, fiduciam habens in litteris domini papae Paschalis, quibus domino Balduino, primo Hierosolymorum regi et domino Gibelino, tertio Hierosolymorum patriarchae, concessisse videbatur, quod quascunque civitates dominus rex aut ejus exercitus acquisierant jam, vel acquisituri erant, omnium earum episcopi Hierosolymitano patriarchae subjacerent; sicut praemissum est, cum de regno domini Balduini, Hierosolymorum regis primi, tractaremus. Sic igitur universa Tyrensi provincia, antequam ipsa metropolis expediretur, expedita, praedicti duo patriarchae dioecesim inter se diviserunt; et quod extra regnum erat, ab eo loco qui dicitur Passus pagani, inferius, Antiochena habuit et habet Ecclesia; quod vero citra est et intra regni fines continetur, Hierosolymitanus possedit patriarcha. Tandem vero urbe Tyrensi per Domini misericordiam liberata, post annum ab ejus liberatione quartum, Hierosolymitanus ibi, ut praediximus, consecravit archiepiscopum, et eos quos detinebat sibi restituit suffraganeos. Cum medio tempore, dum eam in propria cura Hierosolymitanus haberet patriarcha, ita attenuata est et ad nihilum redacta, ut etiam de Ecclesiis quae infra ambitum ejusdem civitatis erant, non nisi unam futuro reservarent archiepiscopo. Factumque est, sicuti vulgari proverbio dici solet, ut petentibus et immeritis, de alieno corio fierent larga corrigia; contendunt etiam usque hodie, de nostris visceribus praedicti duo domini, in nostram injuriam fortes, de nostra paupertate facti locupletiores; et distractis membris, quorum integritate a diebus antiquis, a temporibus apostolorum, consentientibus sanctis et universalibus septem synodis, longe lateque floruerat, lacera jacet, et suis potioribus mutilata membris exspectat consolationem, et non est qui consoletur eam; porrigit manum, et non est qui adjuvet; facti sumus similes illis de quibus dicitur: Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. (HORAT., Ep. I, II, 14). Satiantur de nostris carnibus, quibus utinam aliquando id contingat ad vomitum! Hujus tamen tanti causam mali Romanae non immerito imputamus Ecclesiae; quae, dum Hierosolymitano nos praecipit obedire, ab Antiocheno indebite nos patitur decurtari; nos enim, si nostra nobis restitueretur integritas, prono animo, sicuti sumus filii obedientiae, alterutri illorum parati essemus sine contradictione, sine molestia, subesse. Nemini autem alienum videatur a nostro proposito, qui professi sumus historiam conscribere, quod de nostrae statu ecclesiae haec interseruimus; nec enim decet nos aliena tractare, et nostrorum immemores fieri negotiorum. Sicut enim proverbialiter dici solet, Male orat, qui sui obliviscitur. Sed nunc ad historiam redeamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License