Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Galterus Caesariensis comitem ad duellum provocat; ille se ad hostes confert; a suis destituitur.

Exsurgens interea Galterus Caesariensis, ejusdem comitis privignus, vir toto corpore elegantissimus, viribus insignis, aetate integer, a domino rege, ut dicitur, subornatus, in coetu procerum, praesente domino rege, ubi curia erat frequentissima, publice, et more accusatoris objicit comiti quod majestatis crimine reus erat, et quod contra domini regis salutem, cum quibusdam factionis ejusdem complicibus, contra bonos mores et contra nostrorum disciplinam temporum conspirasset. Comes vero inficiatus crimen, se ipsum obtulit, quod judicium curiae super objectis, tanquam in hac parte innocens, paratus erat subire. His ita se habentibus verbis, de consuetudine Francorum, decernitur inter eos pugna singularis, et ad exsequendam pugnam dies competens designatur. Comes vero soluta curia, Joppen reversus, dubium est an veritus conscientiam, et objecti criminis reum se cognoscens, an curiam habens suspectam, ad praefixam diem praesentem se non exhibuit; unde majorem objecti criminis merito incurrit, etiam apud fautores suos, suspicionem. Curia vero, et procerum conventus, ejus attendentes contumaciam, eum licet absentem, tanquam objecti criminis reum condemnaverunt. Quod comes intelligens, rem est aggressus usque ad illam diem inauditam, odio populi et omni indignatione dignam: Ascalonam enim urbem, nomini Christiano invisam, et hostibus familiarem nostris, navigio properans, contra dominum regem ab hostibus opem postulaturus, ingressus est. Illi vero videntes nostrorum intestina praelia et domesticas seditiones suis incrementis accedere, et nostrorum esse causam periculorum, gratuitum impendunt assensum: sumptisque ab eo obsidibus et pactis hinc inde redactis ad consonantiam, Joppen reversus est. Porro Ascalonitae pertinaci in nos et obstinato odio ducti, et de comitis foedere et gratia facti securiores, solito protervius, et magis confidenter fines nostros invadentes, liberis discursibus, nemine prohibente, praedam agentes usque Arsur, quae alio nomine dicitur Antipatrida, currere non timuerunt. Quod audiens rex, convocatis de universo regno militaribus copiis, et populi immensitate multa, Joppen obsidet. Haec videntes quidam de fidelibus ejus, qui cum eo erant in eadem urbe, Balianus videlicet senior, et quidam alii Deum timentes, quod ita in praeceps totus ire decreverat comes; et quod fidelium et amicorum salutaribus suorum monitis, ab incoepto pernicioso revocari non poterat, sed causas pertinaciter amplioris tractare periculi non vereretur, relinquentes quae ab eo habebant beneficia, meliores partes secuti, ad dominum regem se contulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License