Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Comes Joppensis apud Hierosolymam malitiose vulneratur; fit tumultus iterum; sed recepta convalescentia, ex condicto mare transit.

Interea comes Joppensis transitum exspectans, dum Hierosolymis prout consueverat moram faceret, accidit quod in eo vico, qui dicitur Pellipariorum, ante meritorium unius negotiatorum, Alfani nomine, dum super mensam ejus alea luderet, quidam miles natione Brito, super comitem nihil tale verentem, sed pro ludo sollicitum, ex improviso educens gladium, multis eum, et hostiliter nimis confodit vulneribus, in facie universorum astantium. Fit ergo repentinus statim populorum concursus, et civitas omnis, audita facti acerbitate immanissimi, concussa est et infremuit vehementer. Sermo publice unus in omnium ore vertebatur, non sine regis conscientia hoc fieri potuisse; nec maleficum, nisi de regis favore confisum, talia praesumpsisse moliri; spargitur per vulgus universum, comitem innocentem injustas pati calumnias; et regem odii quod adversus eum gratis, et praeter merita comitis, conceperat, nimis evidens argumentum dedisse. Accedit itaque comiti plebis favor, et gratia popularis: et quidquid ei objectum fuerat, totum de malitia processisse videbatur. Quod sane postquam domino regi compertum innotuit, volens factum purgare et se constituere manifestis indiciis innocentem, maleficum jubet judicio sisti, et pro commisso flagitio, omnibus notorio, nec accusatore nec testibus indigente, ubi juris ordo non erat necessarius, dignam pro meritis praecipit reportare sententiam. Convocata igitur curia, de communi consensu, praedictus sicarius, mutilationis membrorum judicatur subire discrimen. Quod, postquam regi nuntiatum est, exsecutioni praecipit mandari sententiam, eo solo excepto, ne lingua inter mutilanda membra computetur; illam excepit, ne forte diceretur studiose factum, ut illi amputaretur lingua, ne se missum a rege et rei veritatem posset confiteri. In quo plane facto, prudenter nimis suae rex praevidit existimationi, multumque conceptam adversus se compescuit indignationem; nam ab illo, neque secreto neque publice, vel ante vel post membrorum dispendium potuit extorqueri, quod de domini regis mandato vel conscientia ad illud tam enorme factum processisset sed de proprio motu: et sperans in eo se domini regis gratiam promereri posse, id tale praesumpsisse fatebatur. Comes autem curae proprii corporis habendae gratia, et causa procurandae salutis moram faciens, recepta ad plenum convalescentia, moestus plurimum, tum pro illata recenter injuria, tum quia per loca incognita mendicare, propria haereditate extorris, compelleretur, juxta condictum regno egressus, in Apuliam se contulit, ubi dominus Rogerus, qui universam illam jam sibi subjugaverat regionem, eum benigne recepit, putans quod causa invidiae virum strenuum et nobilem ejus aemuli regno depulissent; et ei compassus, comitatum contulit Garganensem: ubi morte praeventus immatura, vir lugendus posteris, in regnum deinceps non est reversus. Ab ea die quicunque comitis apud dominum regem fuerant delatores et incentores odii, dominae Milisendis reginae, quam etiam objecti criminis quodammodo respergere videbatur infamia, et dolor immanissimus, expulsi comitis macerabat praecordia, indignationem incurrentes, exactam pro tutela proprii corporis oportebat habere diligentiam. Maxime autem Roardum seniorem, qui postmodum dictus de Neapoli, qui dominum regem praecipue in eam induxerat odiorum materiam, domina regina quibus poterat persequebatur modis. Non erat eis tutum, ante ejus accedere praesentiam; sed et publicorum conventuum se subtrahere coetibus erat consultius; sed nec domino regi, inter fautores et consanguineos reginae, tutus omnino erat locus. Tandem placata ejus indignatione per quorumdam eorum familiarium interventionem, rex alios quoque ejusdem rancoris participes, multa vix reconciliavit instantia, eatenus tantum, ut ante ejus praesentiam eis liceret cum aliis introire. Rex autem ab ea die ita factus est uxorius, ut ejus quam prius exacerbaverat, mitigaret indignationem, quod nec in causis levibus, absque ejus conscientia attentaret aliquatenus procedere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License