Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Raimundus Pictaviensium comitis filius occultus accedit, et Antiochiam perveniens, Boamundi filiam Constantiam uxorem ducit, invita et renitente principissa, ejusdem puellae matre, et obtinet principatum.

Interea qui ab Antiochenis pro domino Raimundo, Pictaviensium comitis filio missi erant, ut praemisimus, prout eis injunctum fuerat sollicite investigantes, ubi compendiosius eum invenire possent, certis didicerunt relationibus, eum apud dominum Henricum seniorem Anglorum regem, a quo et arma sumpserat militaria, moram facere. Unde recto itinere in Angliam abeuntes, praedictum ibi reperiunt adolescentem; cui causa viae secretius patefacta, de consilio domini regis benefactoris sui, verbum oblatum devotus amplectitur, et viae necessaria praeparans, iter nemini notus ingreditur. Praesenserat porro dux Apuliae Rogerus, quae de illius vocatione apud Antiochiam concepta fuerant; unde in singulis Apuliae urbibus maritimis praetenderat insidias, ut eum comprehenderet, sperans quod si ejus posset transitum praepedire, facilius ad petitam haereditatem, redemptis pecunia illius regionis magnatibus, posset obtinere compendium. Verum dominus Raimundus prudenter celans propositum, omni fastu deposito, tanquam unus de popularibus, nunc pedes, nunc vilibus insidens jumentis, inter plebeios iter carpebat incoeptum, nulli unquam vel leve generositatis aut copiarum praetendens argumentum. Socii autem ejus per turmas divisi, simul et familia, quidam per diaetas tres aut quatuor praecedebant, quidam vero sequebantur, tanquam ad eum nullum habentes respectum. Sic ergo peregrino et vili amictus habitu, et servorum plerumque subiens officia, specie fallens universos, hostis prudentis et potentissimi declinavit tendiculas. Perveniens itaque Antiochiam, amicos suo exhilaravit adventu; quibusdam vero non modicam intulit formidinem, qui principissae fautores, hujus promotioni resistere nitebantur. Porro modico ante tempore, postquam tamen praedicti missi fuerant, ut dominum Raimundum citarent, Aaliza principissa domini Boamundi vidua, dominae quoque Milisendis reginae soror, quam pater ejus a civitate exclusam Antiochena, Laodicia et Gabulo jusserat esse contentam, interveniente apud regem sorore sua, ne actibus ejus obviaret, quorumdam procerum fulta patrocinio, iterum Antiochiam ingressa est, pro domina se gerens; et universa ad suam revocabat sollicitudinem. Inter haec Radulphus Antiochenorum patriarcha subdolus, et in omni via sua multiplex, principissae persuaserat ut ejus interim adversus clericos suos, qui eum persequebantur, gratia fungeretur et obsequiis, quod is qui vocatus erat, et venisse dicebatur, dominus Raimundus, ei esset destinatus, et futurus maritus; credulamque nimis hac vana spe deludebat. Raimundus autem praesentiens, quod absque domini patriarchae gratia et consilio ad optatum pertingere non posset, per interpretes utrique familiares, aditum quaerit, quomodo domini patriarchae sibi favorem comparet et plenius conciliet affectum. Exigitur ergo a domino Raimundo, ut juramento corporaliter praestito, domino patriarchae fidelitatem exhibeat; versa vice, suscepturus sine difficultate puellam in uxorem, et cum omni quiete principatum; interseritur etiam pactis, quod si domini Raimundi frater, Henricus nomine, in partes descenderet Antiochenas, dominus patriarcha fideliter elaboraret, quomodo puellae matrem, domini Boamundi viduam, cum duabus urbibus maritimis et earum finibus, haberet uxorem. Sic ergo pactis interpositis et jurejurando roboratis, admissus est in urbem, adhuc exspectante matre, ut sibi omnis ille nuptiarum fieret apparatus; et confestim ad basilicam apostolorum Principis deductus, dominam Constantiam adhuc intra nubiles degentem, annos tradente domino patriarcha, et id fieri postulantibus magnatibus universis, duxit uxorem. Principissa vero audiens quod delusa esset, Antiochia subito egressa, in suam se contulit regionem, principem postea inexorabili odio persecuta. Ab ea igitur die de elato factus elatior, solidas nimium se sperans in domino principe bases recepisse dominus patriarcha, solito se exhibebat arrogantiorem, de domino principe plus aequo praesumens, et plane deceptus; nam princeps pro magna ducens ignominia, quod ab eo fidelitatem extorserat, beneficii immemor, coepit eum hostiliter persequi; et juramenti prodigus, adversariis ejus adjunctus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License