Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Quis, et qualis, et ex qua majorum prosapia fuerit Raimundus, describitur

Erat autem idem dominus Raimundus, egregii sanguinis prisca generositate insignis, corporis eximia proceritate et tota ejusdem gratissima compositione praestantissimus; adolescens, vix prima malas vestitus lanugine, speciosus forma prae regibus et principibus orbis terrae, verbo et affabilitate commendabilis, tota sui habitudine venustam principis eximii praetendens elegantiam; armorum usu et rei militaris experientia, omnibus qui eum praecesserunt, vel secuti sunt, anteponendus; litteratorum, licet ipse illiteratus esset, cultor; in divinis assiduus, ecclesiasticorum officiorum et maxime in diebus solemnibus avidus auditor; conjugalis integritatis, postquam duxit uxorem, sollicitus custos et servator; in cibo et potu sobrius, munificus et liberalis supra modum; sed parum providus, aleae et damnosis talorum ludis plus aequo insistens. Erat praeterea inter caeteros quos patiebatur defectus, animo praeceps, in agendis impetuosus, in ira modi nescius, rationis expers, parum felix; in ea fidelitate quam domino patriarchae promiserat juramenti immemor, et fidei interpositae prodigus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License