Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Ad comprimendam Ascalonitarum insolentiam rex castrum aedificat, cui nomen Gybelin, quod alio nonine Bersabee dicitur.

Porro Ascalonitae illis diebus insolentiores solito, et successibus facti animosiores, universam regionem liberis nimium discursibus percurrebant. Erat autem eadem civitas principi Aegyptiorum subjecta potentissimo, qui timens ne, ea subacta, Christianorum exercitus in Aegyptum irrumperent, et ejus turbarent quietem, omni sollicitudine et sumptibus infinitis dabat operam, ut eam quasi pro muro inter se et nostram haberet regionem; formidansque ne continuis laboribus et bellorum indeficientibus periculis, suorum virtus succumberet, singulis trium mensium spatiis, novos populos recentesque legiones in subsidium civium, cum victu necessario, et armorum copia sollicitus dirigebat. Hi autem qui de novo accedebant, volentes tirocinii sui vires experiri, et animositatis certa dare insignia, plerumque invitis veteranis, discursus et expeditiones, experimenti frequenter moliebantur gratia. Nostri vero videntes praesumptionem eorum non cessare, et vires indeficienter reparari, et morte civium, hydrae more, cives amplius et indesinenter suscipere incrementum; post multa consilia, optimum judicant, contra hanc hydram immanissimam, damno capitum factam locupletiorem, et toties attritam, graviter, in nostra pericula renascentem, municipia in circuitu per gyrum aedificari, unde collecta facilius militia, et de vicino commodius hostium discurrentium refrenari posset impetus, et civitas frequentius impugnari. Proviso igitur loco ad hoc idoneo, circa radices montium in campestrium initio, quae inter montes et urbem praedictam continuo interjecta sunt tractu, in ea parte Judeae quae tribui Simeon sorte exiit in funiculo distributionis, urbem veterem et dirutam, Bersabee nomine reaedificare parant. Convocato itaque universi regni populo, domino quoque patriarcha Guillelmo et magnatibus, opus conceptum aggrediuntur, et incoeptum bonis avibus, consummatum, auctore domino felicius praesidium aedificantes muro insuperabili, antemuralibus et vallo, turribus quoque munitissimum, milliaribus duodecim a praedicta distans Ascalona. Hic locus tempore filiorum Israel, terrae promissionis ab Austro, sicut et Dan, quae hodie dicitur Paneas, vel Caesarea Philippi a septentrione erat terminus, sicuti in Veteri Testamento saepius invenitur, a Dan usque Bersabee (Jud. XX, 1; II Reg. III, 10). Hic Abraham, sicut et alibi in plerisque locis, puteum dicitur fodisse, cui nomen ex aquarum copiis indidit, Abundantia. De his etiam et Josephus in libro Antiquitatum meminit dicens: Abimelech itaque et terram ei distribuit, et pecuniam, constitueruntque ut inter se sine dolo conversarentur, facientes ad quemdam puteum foedus quem Bersabeae vocant, quod foedus Putei dici potest; sic autem hactenus a comprovincialibus nominatur. Dicitur autem et Puteus septimus, Arabice autem Bethgebrim, quod interpretatur domus Gabrielis. Consummato igitur praesidio, et partibus omnibus absoluto, de communi consilio traditur fratribus domus Hospitalis quae est Hierosolymis, qui usque in praesens depositum debita custodierunt diligentia, factique sunt impetus hostium in ea parte debiliores.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License