Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Comes Tripolitanus proditione quorumdam ex suis juxta Montem peregrinum occiditur; successit ei filius Raimundus; necem paternam ulciscitur.

Post haec non multo temporis intervallo, dominus Pontius comes Tripolitanus, Bezeuge Damascenorum principe militiae in fines Tripolitanos ingresso, sub castro quod Mons peregrinus dicitur, hostibus cum omni suorum manu viriliter occurrens, dissolutis agminibus suis, et in fugam versis, captus est; et prodentibus eum Surianis, qui in Libanicis super eamdem civitatem habitant jugis, occisus est, Raimundo filio haerede relicto et in eodem comitatu successore. Captus est ibidem nihilominus dominus Giraldus, ejusdem civitatis episcopus; sed postquam apud hostes aliquandiu ignotus detentus est, dato pro se captivo uno, qui apud nostros detinebatur in vinculis, libertati pristinae restitutus est. Cecidit in eodem praelio nobilium praedictae urbis, sed et mediae manus hominum maxima multitudo. Raimundus autem patre defuncto, collectis de residuo militiae auxiliis et pedestrium manu valida congregata, subito Libanum in virtute magna conscendens, omnes illos viros sanguinum, qui praedictum potentem virum in agrum Tripolitanum, suis persuasionibus induxerant, et quos paternae necis et publicae stragis reos esse deprehendere potuit, cum uxoribus et liberis, vinculis mancipatos Tripolim deduxit; ubi in praesentia populi, in ultionem sanguinis eorum qui in acie ceciderant, eos variis affecit suppliciis, et durissima mortis genera, tamen pro immanitate commissi sceleris debita, compulit experiri. Haec prima virtutis suae rudimenta praedictus adolescens comes, omnium in se provocans affectum et favorem concilians, dedit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License