Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Joannes imperator Constantinopolitanus, versus Antiochiam properans, Ciliciam occupat universam.

Nuntiatur interea, et multorum relatione divulgatur, quod dominus Joannes, Constantinopolitanus imperator, domini Alexii filius, convocatis de universi imperii finibus, populis, tribubus et linguis, in multitudine curruum et quadrigarum, et inauditis copiis equitum congregatis, in Syriam descendere maturabat; nec erat sermo fide vacuus. Statim enim ex quo fama comperit certiore quod Raimundo vocato cives ei Antiochiam tradidissent, et domini Boamundi filiam ei contulissent uxorem, disposuerat Antiochiam venire, multum indignans quod absque ejus conscientia et mandato, aut domini sui filiam nuptui collocare praesumpserant; aut civitatem alterius ditioni, eo inconsulto, ausi fuerant mancipare. Eam enim cum universis adjacentibus provinciis ad sui jurisdictionem revocans, sibi vindicare contendebat; asserens magnos illos principes, viros virtutum, et immortalis memoriae, et a Domino missos, qui in prima venerunt expeditione, quos longum nimis esset enumerare per singulos, cum patre suo et imperio antecessore domino Alexio convenisse, multa munerum et obsequiorum interventione, quod quascunque urbes vel castella in tota illa profectione quocunque casu comprehenderent, ejus sine contradictione subjicerent imperio, et mancipatas pro posse et viribus quousque ipse cum suis adesset copiis, fideliter conservarent. Et hoc allegabat gestis insertum et praedictorum principum juramentis corporaliter praestitis confirmatum. Certum est autem praedictos principes cum domino imperatore pacta iniisse; ipsumque versa vice conditionibus quibusdam se principibus obligasse, a quibus ipsum prius certum est defecisse: unde ei tanquam pactorum violatori se non teneri constanter asserebant, qui praedictis conditionibus interfuerant; eosque qui jam vita decesserant, nihilominus reddebant excusatos, dicentes eum prius tanquam varium et inconstantem hominem, et cum eis fraudulenter versatum, adversus sua pacta venisse. Unde et merito lege pactorum se dicebant absolutos: Iniquum est enim ei fidem servari, qui contra pacta nititur versari. Facto igitur per annum continuum, missis procuratoribus per universum regnum, ad iter apparatu pro imperiali magnificentia necessario, in curribus et equis, thesauris numerum et pondus et mensuram nescientibus, et copiis infinitis, superato navigiis Hellesponto, qui vulgari appellatione dicitur brachium Sancti Georgii, viam versus Antiochiam dirigit, in multitudine gravi. Transcursis igitur mediis provinciis in Ciliciam pervenit, ubi moram faciens, Tarsum primae Ciliciae metropolim egregiam obsidens, occupavit eam violenter; et ejectis ex ea domini principis Antiocheni fidelibus, quorum fidei urbem praedictam commiserat, suos induxit. Ipsum autem et de Adama, et Mamistra et Anavarza secundae Ciliciae metropoli celeberrima, et cunctis ejusdem provinciae civitatibus, et municipiis et oppidis quibuslibet, facere non distulit. Sicque universam Ciliciam per annos quadraginta, a principe Antiocheno sine calumnia possessam, ex quo praedicta Tarsus, per manum domini Balduini, fratris domini ducis; Mamistra vero cum omni reliqua regione, per manum domini Tancredi viri clarissimi, antequam Antiochia in nostram devenisset potestatem, Christianae libertati restitutae sunt, suo contra jus et pium vindicans imperio: inde etiam cum universis exercitibus suis in multitudine virtutis suae progrediens, Antiochiam accelerat; ad eamque perveniens, statim more hostili circumvallat obsidione. Ordinatis itaque per gyrum machinis et ingentibus tormentis congruis stationibus collocatis, urbem coepit vehementius arctare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License