Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Sanguinus castrum cui nomen Montferantus, obsidet; rex cum comite Tripolitano obsidionem quaerit solvere, sed deficiunt; et victi. comes capitur, rex in castrum se recepit.

Dum haec circa Antiochiam aguntur, Sanguinus vir sceleratissimus, et Christiani nominis immanissimus persecutor, videns comitem Tripolitanum cum multa suorum manu paulo ante corruisse, regionem quoque universam militaribus destitutam auxiliis, in finibus Tripolitanis supra civitatem Raphaniam, in monte situm praesidium, cui nomen Mons-Ferrandus, de quo etiam superius praemisimus, potenter obsidet; et oppidanos intus obsessos acriter impugnat, urget indesinenter et multa molestat instantia. Hoc audiens comes Tripolitanus Raimundus, adolescens, Pontii praedefuncti filius, domini regis ex sorore nepos, missis sub omni celeritate nuntiis, dominum regem profusis anxie precibus rogat, ut in tanta necessitate, rebus pene desperatis non moretur subvenire, sed opem laturus acceleret. Dominus itaque rex paterno more pro universis Christiani populi necessitatibus debitam gerens sollicitudinem, convocatis subito universis regni principibus et militaribus tam equitum quam peditum auxiliis conglobatis, impiger advolat, et Tripolitanis se ex improviso exhibet finibus. Occurrunt ibidem nihilominus et domini principis Antiocheni, sinistra deferentes, nuntii, scriptis et viva voce asserentes, quod et verum erat, dominum imperatorem Antiochiam obsedisse; monentes et multa rogantes instantia, quatenus illuc cum omnibus copiis descendat, et fratribus in gravi anxietate positis, mature subveniat. Habita itaque deliberatione, quid in tam ancipiti facto fieri oporteret; placuit universis, ut prius Christianis in vicino castro vallatis, ministretur auxilium, quod satis leve videbatur; dehinc omnes unanimiter Antiochenis subventuri, progrediantur. Conjunctis igitur adinvicem, tam domini regis quam comitis viribus, et robore collato, hostibus obviam, gratia destituti divina, progredi nituntur. Ubi ad locum coeperunt appropiare destinatum, Sanguinus audiens nostrorum adventum, obsidionem solvens, ordinatis agminibus, eis occurrit. Nostri quoque instructis aciebus et juxta militarem disciplinam dispositis, nihilo segnius unanimiter procedentes, versus oppidum, obsessis opem laturi, contendunt; et ut municipium alimentis vacuum, comportatis repleant necessariis. Qui autem duces erant itineris, nostrum praecedentes exercitum, errore an malitia dubium est, commodiorem et planam a laeva declinantes viam, montis ardua secuti, per loca invia et angusta nimis nostras inducunt acies, ubi Martiis congressibus locus non erat idoneus, nec habilis ad resistendum, neque ad impugnandum opportunus. Quod videns Sanguinus, sicut erat vir sagacissimus, et rei militaris multam habens experientiam, videns meliorem se habere calculum, animo fervens, suos convocans, et inter millia suorum primus, verbo suos erigens, provocans exemplo, in medias nostrorum irruit acies; et viriliter dimicans, ad nostrorum stragem animat, et agmina nostra prima in fugam conversa prosternit. Videntes autem nostri majores exercitus, primas acies defecisse, et in nullo resistendi spem habere, seque in angusto positos, subveniendi afflictis copiam non habere, monent dominum regem ut saluti consulens, in vicinum se conferat praesidium. Quod videns dominus rex esse pro tempore expedientius, in praesidium se cum paucis recipit, pedestribus copiis pene omnibus, aut neci traditis aut in vincula conjectis. Captus est ibi egregiae indolis adolescens comes Tripolitanus, et de equestri ordine cum eo capti sunt nonnulli. Pars autem dominum regem secuta, in municipium ingressi, vitae consuluerunt quocunque modo, et saluti. Amiserunt ergo illa die impedimentorum universam multitudinem, equos et ad sarcinas deputata animalia, quibus praedictum oppidum instaurare fuerat propositum. Nam qui in castrum fugientes ingressi sunt, vacui, et sola secum arma, quibus muniti erant, habentes, nihil victus intulerant. Cecidit illa die inter caeteros vir magnificus, nobilitate et armorum usu insignis Gaufridus Charpalu, domini Joscelini senioris Edessani comitis frater, cujus interitus tanquam strenui viri, multis exstitit doloris causa amplioris, et universum concussit exercitum casus ejus lugubris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License