Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Sanguinus iterum castrum obsidet; obsessi finitimos ad subsidium undique evocant.

Sanguinus interea videns nostros nihil prorsus alimentorum intulisse in castrum, se eorum copias habere universas, et omnes regni vires attrivisse, comitem quoque se habere in vinculis, regem etiam in castro semiruto et alimentis vacuo, cum regni majoribus inclusum; apposuit iterum municipium obsidione claudere; sperans non esse qui possit obsessis subsidium ministrare; idque praesidium infra paucos dies non dubitans se posse evincere. Convocatis igitur in unum cuneis, redeunt nostrorum spoliis onusti, ampliorem praedam prae collectorum multitudine fastidientes; et castrum ordinatis in gyrum legionibus, obsidione vallat urgentissima. Porro intus cum domino rege se contulerant, de regni proceribus, Willelmus de Buris constabularius, Rainerus Brus miles insignis, Guido Brisebare, Balduinus de Ramis, Hemfredus de Torono, tyro et nimium adolescens; et alii plures, cum quibus rex habens consilium, deliberat quid in tanta, tamque angusta et urgente necessitate fieri oporteat. Decernunt ergo pariter, ut principem Antiochenum et Edessanum comitem Joscelinum juniorem in suum sollicitent subsidium; dominumque Hierosolymorum patriarcham cum universis regni populis invitent; et interim eorum quocunque modo praestolentur adventum. Per idem tempus, dum haec circa Montem Ferrandum aguntur, Rainaldus, qui cognominatus est Episcopus, nepos domini Rogerii episcopi Liddensis, militiae Sancti Georgii primicerius, miles in armis strenuus et actibus militaribus insignis, dum Ascalonitas more solito, sed incaute prosequitur, in praetentas casu decidens hostium insidias, captus est. Interea non cessant nuntii, sed sub omni celeritate properant. Hic dominum principem debita stimulat instantia; et regis et suorum necessitates edocens, moras arguit, festinare monet attentius: ille dominum Edessanum comitem continuus incendit hortatibus. Tertius Hierosolymam festinus accelerat, et populum commovet universum. Verum princeps Antiochenus dubius quid faciat, haeret aliquantulum; nam pro foribus habens imperatorem, urbi timet, si tentet abscedere: iterum domino regi in tanta necessitate posito, durum nimis et inhumanum reputat non subvenire. Tandem domini regis et Christiani populi molestiis et anxietatibus compatiens, civitatem suam Domino committens, satius judicat cum fratribus quantumlibet adversa sustinere, quam eis sic deficientibus, abundare prosperis, et qualibet tranquillitate gaudere. Convocat igitur proceres, et populi majores; revelataque cunctis propria conscientia, invitat omnes ad regis subsidium, et facile persuadet. Sponte enim in eadem Deo gratissima concurrunt omnes desideria; et subito paratos se offerentes, ab urbe egressi, dominum imperatorem circa eamdem civitatem relinquentes, unanimiter ad domini regis subsidium proficiscuntur. Comes quoque Edessanus, cum universis viribus suis pari voto accingitur, et ad idem opus mira festinat celeritate. Dominus quoque Hierosolymorum patriarcha Willelmus, collectis universis copiis, quas in regno potuit invenire, assumpto sibi Dominicae crucis venerabili ligno, illuc impiger accelerat; et undique suffragia corrogans, in eorum subsidium mature contendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License