Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Bezeuge Damascenorum procurator, Neapolim incendit et depopulatur.

His ita circa dominum regem se habentibus, Bezeuge regni Damascenorum procurator et princeps militiae de quo etiam superius fecimus mentionem, audiens regnum solito robore vacuum, regem in extremis regionibus obsidione clausum, principes et universum populum circa ejus liberationem sollicitum, ad illas partes unanimiter convolare; ratus ex tempore nocendi occasionem invenisse optatam, cum multa militia in regnum ingreditur; et Neapolim civitatem immunitam, muro et antemuralibus, et etiam vallo carentem, aggreditur ex improviso; et subito irruens, tanquam fur in nocte, in cives incautos gladiis, et toto desaevit spiritu, aetati non parcens, aut sexui; tandem serius admoniti, qui inventi sunt residui, in praesidium quod in medio civitatis est, cum uxoribus et liberis, se cum multo labore recipientes, vix a caede et incendiis elapsi sunt. Ille autem, nemine prohibente, discursibus liberis universam urbem obambulans, incendiis cuncta subjiciens, praedam et manubias, et quaecunque desiderabilia in urbe depopulatus, indemnis recessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License