Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Princeps Antiochiam reversus, urbem obsessam reperit; imperatori totis viribus contradicit; sed tandem quorumdam interventu, eidem reconciliatur.

Dominus autem princeps, cujus res in arcto videbantur constitutae, quia potentissimum orbis terrae principem ante suam civitatem hostilia meditantem dimiserat, Antiochiam sub omni celeritate rediens, per portam superiorem, quae praesidio civitatis et arci contermina est, ingressus, imperatorem adhuc in eodem perseverantem proposito reperit: ubi per dies aliquot habitis congressibus, nonnullis Antiochenis in imperatoris exercitum clam saepe, palam saepius irruptiones faciendo, damna eis frequenter intulerunt enormia; et cum eis more hostili, non attenta fidei professione, versabantur. Imperator quoque versa vice tormentis ingentibus et machinis jaculatoriis, cautes immanissimos, et immensi ponderis contorquendo, a porta pontis moenia caedendo et turres, urbis claustra debilitare et effringere nitebatur. Dispositisque per gyrum legionibus, sagittis, et omnium missilium genere, necnon et fundibulariorum manu proterva, cives a muri propugnatione arcebant eminus; et ad suffodienda moenia aditum et opportunitatem nitebantur vindicare. His igitur ita se habentibus, timori erat prudentioribus utriusque exercitus, quod nisi maturo rei subveniretur consilio, res in eum casum esset deventura, in quo non facile, periculis emergentibus, remedia possent aptari convenientia. Interponunt se itaque viri timorati, partium arbitri, pacis portantes manipulos: et domini imperatoris ingressi castra, ejus verbis pacificis, et omni humilitate praetenta, mitigare satagebant indignationem: rursum dominum principem adeuntes, prudenter et circumspecte nimis, prout opus erat, viam pacis student invenire. Tandem visum est arbitris et quaesiti foederis moderatoribus, quod dominus princeps ad imperialem accedens magnificentiam, in praesentia illustrium et inclytorum imperialis palatii, cum universorum coetu procerum suorum, cum debita solemnitate ei ligiam exhibeat fidelitatem; juretque praestito corporaliter sacramento, quod domino imperatori Antiochiam ingredi volenti, vel ejus praesidium, sive irato sive pacato, liberum et tranquillum non neget introitum. Et si dominus imperator ei Halapiam, Caesaream, Hamam, Emissam, sicut pactis erat insertum, principi restitueret quietas, quod his et aliis circumadjacentibus, contentus urbibus, Antiochiam domino imperatori sine difficultate restituat jure proprietatis habendam; dominus vero imperator in recompensationem exhibitae fidelitatis, principi concedat, quod si, auctore Domino, eum contigerit Halapiam, Caesaream, et omnem circumadjacentem regionem sibi acquirere, totum principi sine molestia et diminutione accrescat; et jure perpetuo sibi et haeredibus suis, tamen in beneficio, quod feodum vulgo dicitur, tranquille possideat. Egressus est igitur dominus princeps, juxta condictum, cum omni suorum nobilium comitatu, ad castra imperialia: ubi cum debita honorificentia a domino susceptus imperatore, recensitis ad placitum hinc inde pactis consensum, fidelitatem suam domino imperatori manualiter exhibuit; sed et statim praedictarum urbium cum omnibus pertinentiis suis dominus imperator investituram ei concessit, spondens firmissime, quod aestate proxime futura, eas auctore Domino, comprehensas corporaliter tradat. Sic itaque foedere completo, pace plenius restituta, vexillo imperiali super principalem praesidii arcem collocato, donis ingentibus cumulatus, cum suis princeps in civitatem est regressus. Dominus autem imperator, propter instantem hiemis asperitatem, cum universis exercitibus suis in Ciliciam reversus, circa Tarsum in regione maritima, hiemandi gratia se contulit.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License