Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. De moribus et conversatione ejus.

Huic autem tantae corporis venustati, mentis quoque bene constitutae aequipollenter respondebat habitus. Nam ingenii summe velocis erat et sponte fluentis eloquii ei non deerat praerogativa quaedam singularis, nec morum dignitate commendabilium quolibet principe videbatur inferior. Affabilis enim et misericors erat admodum; et licet supra vires se pene omnibus exhiberet liberalem, alieni tamen minime cupidus, nec ecclesiarum vexabat patrimonia, nec subjectorum, more prodigi, insidiabatur opulentiis. Quodque in ea aetate rarissime solet contingere, etiam in adolescentia sua erat Deum timens, et ad ecclesiasticas institutiones, et ecclesiarum praelatos omnimodam habens reverentiam; ingenii etiam vivacitate praeditus, fidelis etiam memoriae erat assecutus beneficium; erat autem et commode litteratus, et fratre suo domino Amalrico, qui ei successit, multo amplius; cum vero quid otii ex occupationibus publicis decerpere poterat, libenter incumbebat lectioni; historiarum praecipue auditor, antiquorum regum et optimorum principum gesta moresque diligenter investigabat; litteratorum maxime, sed et prudentum laicorum confabulationibus plurimum recreabatur. Tanta autem affabilitatis gratia praeeminebat, ut etiam contemptibilibus personis, ex improviso et nominatim salutationibus dependeret affatum; et ad se ingredi volentibus, vel occurrentibus passim mutuae collocutionis aut offerret ultro commercium, aut postulantibus non negaret. Unde tantam sibi plebis et patrum conciliaverat gratiam, ut praedecessorum suorum quolibet amplius, utrique classi haberetur acceptus. Erat autem et laboris patiens, et in dubiis bellorum eventibus, more optimi principis maxime providus; in summis necessitatibus, quas pro regni incremento pertulit saepius, regiam praeferens constantiam, et fortis viri nusquam deserens securitatem. Juris etiam consuetudinarii, quo regnum regebatur orientale, plenam habens experientiam: ita ut in rebus dubiis, etiam seniores regni principes ejus consulerent experientiam et consulti pectoris eruditionem mirarentur. Erat praeterea jucundi sermonis, facetique; et personis quibuslibet favorabili quadam compositione se conformem tribuens, omni aetati et conditioni gratissime se contemperabat. Urbanitatis quoque praecipuae; eo minus quod dicendi nimia utebatur libertate, ita ut quae in amicis erant notabilia et reprehensioni obnoxia, sublata differentia, utrum placeret an laederet, eis in faciem publice jacularetur; quae tamen, quoniam non nocendi animo, sed quadam mentis hilaritate, vel potius levitate dicebat, non multum inde etiam eorum quos sermone liberiore lacessebat, gratiam demerebatur; eoque amplius veniale videbatur, quod in se versa vice contorta, aequanimiter dicta supportabat mordacia. Ad haec et alearum, et damnificos talorum ludos, plusquam regiam deceret majestatem sequebatur; et carnis curam perficiens in desideriis, injuriam alienis dicebatur inferre matrimoniis. Sed hoc in adolescentia; nam vir factus, secundum Apostolum, evacuavit quae erant parvuli (II Cor. XIII, 11). Insignibus enim virtutibus secutis, vitia prioris compensavit aetatis; uxore enim suscepta, cum ea vixisse continentissime dictus est. Et quae in adolescentia minus Deo placita, et notae subjacentia, lubrico aetatis impellente, contraxerat, postmodum prudentiore consilio detersit, et studio in melius reformavit saniore. In sumenda praeterea corporis refectione sobrius erat admodum, et supra id quod aetas illa exigebat abstemius, ebrietatem, tam in cibo quam in potu, pessimi criminis fomitem esse asserens, abominabatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License