Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Quomodo per idem tempus fidelium turbae ad Urbem sanctam accedebant, et qua conditione habebantur tam intus quam extra: et quomodo in manus Turcorum iterum restituta est civitas.

Inter has tam periculosi temporis insidias, accedebat tam Graecorum quam Latinorum gratia devotionis, ad loca venerabilia multitudo nonnulla, quibus per mille mortis genera, perque hostium regiones ad urbem accedentibus, negabatur introitus, nisi in porta aureus, qui pro tributo constitutus erat, janitoribus daretur. Sed qui in itinere cuncta perdiderant, et vix cum incolumitate membrorum ad loca pervenerant optata, unde tributum solverent, non habebant. Sic ergo fiebat, ut ante urbem ex talibus, mille vel plures collecti, et exspectantes introeundi licentiam, fame et nuditate consumpti deficerent. Hi, tam viventes quam mortui, miseris civibus intolerabili erant oneri. Nam et viventes alere, et cibo quocunque modo sustentare satagebant; et mortuos sepulturae tradere nitebantur, cum tamen eis supra vires sua essent negotia. Quibus autem solito pretio, urbem dabatur ingredi, hi majorem civibus ingerebant sollicitudinem, timentibus, ne forte deambulantes incaute, tanquam loca sancta visere volentes, sputis et alapis afficerentur; ad postremum autem, ne clam suffocati interirent. Unde haec mala praevenire cupientes, peregrinos ad loca sancta volentes properare, cives de eorum vita et incolumitate, charitate fraterna solliciti, eorum sequebantur vestigia, timentes ne quid eis sinistri casus accideret. Erat tamen in civitate monasterium Amalfitanorum, quod usque hodie cognominatur Sanctae Mariae de Latina; et juxta illud xenodochium, ubi erat oratorium modicum, in honore beati Joannis Eleymon Alexandrini patriarchae, ad curam abbatis praedicti monasterii respiciens, in quo hujusmodi miseris sic advenientibus, tam de monasterio quam de fidelium largitionibus, eis utcunque alimonia ministrabatur. Nam de mille vix unus accedebat, qui sibi sufficere posset. Amissis enim viaticulis, laborum immensitate consumpti, vix incolumes evadere poterant. Igitur nec foris nec domi quies erat civibus, quibus mors diebus imminebat singulis; et quolibet mortis genere deterior, servitus dura et intolerabilis incumbebat. Accedebat etiam ad miseriarum cumulum, quod ecclesias eorum, quas cum tot et tantis laboribus reparaverant et conservaverant, reparatas violenter ingressi, et dum divina celebrarentur, cum furore et strepitu terrorem fidelibus incutientes, super altaria sedebant, nullam facientes locorum differentiam; subvertebant calices et vasa divinis obsequiis mancipata pedibus conculcantes, confringebant marmora, clerum contumeliis et verberibus afficientes. Ipsum quoque dominum patriarcham, qui erat pro tempore, quasi vilem et abjectam personam, de sede propria per barbam et capillum, in solum dabant praecipitem. Plerumque etiam raptum, et quasi vile mancipium tractum, sine causa detrudebant in carcerem, ut sic populum affligerent patri compatientem. Hoc igitur tam dirae servitutis genus, plebs Deo devota, per hos quadringentos, ut praemisimus, et nonaginta annos, pia longanimitate perferens, gemitibus et lacrymosis suspiriis, et jugi precum instantia, clamabat ad Dominum, ut correctis parcens, ab eis iracundiae suae flagella clementer averteret. In profundum enim malorum descenderant; unde et abyssus abyssum invocans (Psal. XLI, 8), abyssus miseriarum abyssum misericordiarum, ab eo qui Deus est totius consolationis, meruit exaudiri. Hos enim tandem de sede gloriae suae Dominus misericorditer respiciens, finem tantis laboribus volens imponere, consolationem eis juxta eorum desideria, paterna provisione, procurare disposuit. Cujus modum et divinae dispositionis ordinationem, qua diutinam plebi suae relevare voluit afflictionem, hoc praesenti opere, ad Christi fidelium perpetuam memoriam, scribere proposuimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License