Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Sanguinus Edessam obsidet; et describitur ejusdem civitatis situs.

Eodem anno, illo medio temporis intervallo, quod inter patris obitum, et ejusdem domini Balduini in regnum promotionem fuit, Sanguinus vir sceleratus, Turcorum inter Orientales potentissimus, ejus civitatis quae olim Ninive dicta est, nunc autem mutato nomine Musula dicitur, et est metropolis ejus regionis, quae olim dicta est Assur, dominus et moderator, maximam et egregiam Medorum metropolim, Edessam nomine, quae alia magis usitata appellatione Rages dicitur, in multitudine magna obsedit multum praesumens tum de gentis suae numerositate et viribus; tum de simultatibus quae inter principem Antiochenum Raimundum, et ejusdem comitem civitatis Joscelinum, exortae fuerant nimis periculosae. Erat autem eadem civitas trans Euphratem sita, ab eodem flumine distans itinere diei unius. Praedictus autem comes civitatis illius, contra praedecessorum suorum morem, illius dimissa urbis habitatione, circa Euphratem, in loco qui dicitur Turbessei, jugem et assiduam constituerat conversationem, tum propter loci ubertatem, tum propter otium; erat enim longe ab hostium tumultu; deliciis vacans, nec debitam gerens pro tam nobili urbe sollicitudinem. Praedicta vero urbs Chaldaeos, et ex Armeniis imbelles viros et armorum usum penitus nescientes, solam negotiandi artem familiarem habentes, habebat domesticos; raroque Latinorum frequentabatur accessu, paucissimos ex eis habens cives. Erat autem solis mercenariis tradita ejus cura, neque iis etiam pro tempore, vel pro modo exhibita militiae, praestabantur stipendia; sed plerumque in annum vel amplius, pactam petentes pecuniam protrahebantur. At vero uterque Balduinus et Joscelinus senior, postquam eumdem comitatum adepti sunt, illic jugem et manentem constituerant habitationem, ex locis finitimis illuc tam victus quam armorum, et aliorum quae pro tempore erant necessaria, copiam, ad omnem sufficientiam diligenter inferentes; unde non solum in se tuta poterat consistere, sed et aliis vicinis urbibus merito erat formidabilis. Erant autem, ut praemisimus, inter principem Antiochenum et comitem inimicitiae, non jam occultae, sed quae jam usque ad odium processerant manifestum: unde uterque, pro alterius molestiis aut sinistris eventibus, modicam aut nullam gerebat sollicitudinem; imo etiam detrimentis gaudebat et sinistris casibus laetabatur. Ex his omnibus praedictus princeps magnus Sanguinus occasionem colligens secumque ab universo Orientali tractu infinitas equitum copias deducens, convocatis etiam finitimarum urbium populis, urbem praedictam obsidione claudit; et obsessis omnem praestruit aditum, ita ut nec obsessis civibus egredi, nec ad eos introire volentibus ulla daretur facultas. Sed et victus et alimentorum quorumlibet plurimum angebantur inopia qui obsessi erant. Erat autem civitas muro circumdata solido, et turrium excelsarum vallata [praesidio] civitatis parte [superiore] alterum inferius, ad quae civibus etiam expugnata urbe, secundum poterat esse refugium; sed et haec omnia, sicut usui solent esse contra hostes, si sint qui pro libertate velint contendere, et se viriliter hostibus opponere; sic sine utilitate jacent, ubi non reperitur in obsessis qui vicem velit gerere defensoris. Parum est enim in civitatibus turres, muros esse et antemuralia, nisi sint qui haec omnia tueantur. Vacuam ergo urbem reperiens, et ex eo obtinendi majorem habens fiduciam, locatis in gyrum legionibus et legionum primiceriis congrua statione dispositis, urbem vallat; deinde tormentis et machinis jaculatoriis moenia debilitat; et crebris sagittarum immissionibus cives incessanter affligens, obsessis requiem negat. Nuntiatur interea, et fama discurrente vulgatur, quod praedicta Dei cultrix civitas, has obsidionis ab hostibus fidei et nominis Christiani patiebatur angustias: unde ad hunc sermonem, fidelium longe lateque haec audientium, liquefacta sunt corda, et zelus armari coepit, ad ultionem iniquorum. Comes vero hoc audiens, et facti acerbitate percussus, copias impiger convocat militares; et sero memor urbis eximiae, quasi jam defunctae parat exsequias, qui aegrotantis et remedia postulantis, curam habere noluit; circuit fideles, amicos sollicitat, Antiochenum principem dominum suum suppliciter monet, et attentius per nuntios hortatur, ut ejus compatiatur laboribus, et urbem praedictam a jugo futurae liberet servitutis. Pervenerunt etiam hujus tam sinistri casus nuntii ad regem Hierosolymorum, obsidionis circa praedictam urbem et angustiarum, quas cives ejus patiebantur, certitudinem attestantes. Domina autem regina, quae regni moderabatur imperium, communicato cum proceribus consilio Manassem regium constabularium, consanguineum suum, Philippum Neapolitanum, Elinandum Tiberiadensem, una cum militari multitudine, illuc sub omni celeritate dirigit, ut optatum domino comiti et afflictis civibus ministrent solatium. Princeps vero Antiochenus, de comitis gaudens adversitatibus, non multum attendens quantum communibus debeat utilitatibus, et quod personale odium in publicam non debet redundare laesionem, occasiones colligit, dum petitum differt subsidium ministrare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License