Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Capitur civitas, et populus ejus occiditur.

At Sanguinus interea obsessos continuis urgens assultibus, omnia nocendi percurrit argumenta; nil intentatum relinquit eorum quae civibus possint augere molestiam, et sibi ad obtinendum locum possint tribuere facultatem. Immissis igitur fossoribus per scrobes et subterraneos meatus, secus murum ducit cuniculum, suffossumque opus stipitibus sustentat appositis; quibus igne consumptis, decidit ex magna parte murus, et hiatum hostibus pervium plus quam centum dedit cubitorum. Hostes igitur aditum pro votis habentes, confluentibus undique in urbem ingrediuntur legionibus, et quos de civibus habent obviam gladiis perimunt, conditioni, aetati aut sexui non parcentes; ita ut de iis dictum videretur: Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt, juvenem simul ac virginem lactentem, cum homine sene (Psal. XCIII, 6). Capta igitur urbe et hostium gladiis tradita, qui prudentiores erant ex civibus, vel magis expediti, in praesidia, quae in urbe esse diximus, cum liberis et uxoribus, ut vitae saltem, licet tempore consulerent modico, se contulerunt; ubi tantus in introitu concurrentium populorum factus est tumultus, ut prae turba comprimente, multi miserabiliter suffocati interirent; inter quos et reverendissimus vir, Hugo, ejusdem civitatis archiepiscopus, cum quibusdam clericis suis eodem dicitur modo occubuisse. Hujus tamen miserabilis eventus culpam nonnullam in praedictum refundunt antistitem, qui praedicto interfuerunt negotio. Nam cum pecuniam collegisse diceretur infinitam, quam erogans militibus, urbi posset esse auxilio, maluit opibus avarus incumbere, quam populo consulere pereunti; unde factum est, ut avaritiae fructus colligens, mortem cum popularibus sortiretur indifferentem, ab auditu etiam malo, nisi misericorditer dominus subveniat, non multum securus. Talibus enim terribiles loquuntur Scripturae, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Sic igitur dum princeps Antiochenus, odio victus indiscreto, differt fratribus debitum auxilium ministrare; dumque comes aliena praestolatur suffragia, urbs antiquissima, et nomini Christiano a temporibus apostolorum devota, verbo et praedicatione apostoli Thaddaei, ab infidelium superstitionibus eruta, indebitae jugum passa est servitutis. Dicitur in eadem urbe et corpus beati Thomae apostoli, una cum praedicti apostoli et beati Abgari regis corporibus esse sepultum. Hic est Abgarus toparcha illustris, cujus epistolam ad Dominum Jesum Christum missam, Eusebius Caesariensis, in historia sua quam Ecclesiasticam nominat, asserit; quem et Domini dignum rescripto docet, utriusque ponens epistolam, et in fine ita subjungens: Haec in archivis publicis Edessanae urbis, in qua tunc supradictus Abgarus regnavit, ita descripta reperimus in iis chartis, quae gesta Abgari regis servata antiquitus continebant. Sed haec hactenus, nunc ad historiam redeamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License